라틴어 문장 검색

et Laelia C. filia reddidisse in loquendo paternam elegantiam dicitur, et Hortensiae Q. filiae oratio apud Triumviros habita legitur non tantum in sexus honorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 35:3)
mitto amicitias, quae ad senectutem usque firmissime durant religiosa quadam necessitudine imbutae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 87:1)
hic erit alendus ambitu, hunc mordebit obiurgatio, hunc honor excitabit, in hoc desidiam nunquam verebor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 106:2)
nec me fallit, eas quoque leges esse, quae non in perpetuum rogentur, sed de honoribus aut imperiis, qualis Manilia fuit, de qua Ciceronis oratio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 84:1)
cum interim non actores modo aliquos invenias sed, quod est turpius, praeceptores etiam, qui brevem dicendi exercitationem consecuti omissa ratione ut tulit impetus, passim tumultuentur eosque, qui plus honoris litteris tribuerunt, ineptos et ieiunos et trepidos et infirmos, ut quodque verbum contumeliosissimum occurrit, appellent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 183:2)
aut non divina M. Tulli eloquentia et contra leges agrarias popularis fuit et Catilinae fregit audaciam et supplicationes, qui maximus honor victoribus bello ducibus datur, in toga meruit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 255:2)
addunt etiam dis honorem parentes, ut si quis sit filius Iovis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 196:4)
nam et pulchritudinem interim roburque prosequimur honore verborum, ut Homerus in Agamemnone atque Achille, et interim confert admirationi multum etiam infirmitas, ut cum idem Tydea parvum sed bellatorem dicit fuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 200:3)
non solum quod viventes aliquando laudamus, sed quod rara haec occasio est, ut referri possint divini honores et decreta et publice statuae constitutae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 205:2)
sed in viventibus quoque iudicia hominum velut argumenta sunt morum, et honos aut ignominia veram esse laudem vel vituperationem probat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 210:1)
minus Lacedaemone studia litterarum quam Athenis honores merebuntur, plus patientia ac fortitudo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 212:3)
est laus et operum, in quibus honor, utilitas, pulchritudo, auctor spectari solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 215:1)
honor ut in templis, utilitas ut in muris, pulchritudo vel auctor utrobique.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 215:2)
et ex aliqua rei vicinia, ut idem in Panegyrico, cum queritur plus honoris corporum quam animorum virtutibus dari;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 226:2)
praecedat enim semper aliquid necesse est, ut in ludis honor deorum, in theatro non inutilis laborum remissio, deformis et incommoda turbae, si id non sit, conflictatio, et nihilominus eadem illa religio, cum theatrum veluti quoddam illius sacri templum vocabimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 246:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION