라틴어 문장 검색

simul et vanior iam erat acies, dum abundante multitudine freti subtracta subsidia mittunt ad castra oppugnanda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 521:3)
intervallum deinde haud magnum populationibus fuit, dum et Veientes accito ex Etruria exercitu praesidium Cremerae oppugnant, et Romanae legiones ab L. Aemilio consule adductae cominus cum Etruscis dimicant acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 551:1)
traiecto enim nocte Tiberi castra Servili consulis adorti sunt oppugnare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 572:2)
eodem anno Valerius consul cum exercitu in Aequos profectus cum hostem ad proelium elicere non posset, castra oppugnare est adortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 676:1)
admirationem deinde auxit signo receptui dato adeo tranquilla serenitas reddita ut velut numine aliquo defensa castra oppugnare iterum religio fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 677:1)
non ultra videbatur latura plebes dilationem agrariae legis, ultimaque vis parabatur, cum Volscos adesse fumo ex incendiis villarum fugaque agrestium cognitum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 683:1)
quam consul oppugnare non ausus, Caenonem, aliud oppidum nequaquam tam opulentum, ab Antiatibus cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 687:2)
itaque tertia fere vigilia ad castra oppugnanda veniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 698:1)
quo cupide oblato - adeo civitates hae perpetuo in Romanos odio certavere - bellum summa vi parabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 37:3)
necdum matura re cum defectionem parari delatum ad senatum esset, datum negotium est consulibus ut principibus coloniae Romam excitis quaererent quid rei esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 40:1)
namque et proxima nocte et postero die tanta vi castra sunt circumsessa atque oppugnata ut ne nuntius quidem inde mitti Romam posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 43:3)
simul castra oppugnabantur, simul pars exercitus ad populandum agrum Romanum missa urbemque ipsam, si qua fortuna daret, temptandam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 49:1)
mortuis duobus consulibus, iacente aegra civitate, in conluvione omnium rerum, ad tollendum rei publicae consulare imperium laturum leges fuisse, ducem Volscis Aequisque ad oppugnandam urbem futurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 102:2)
tribuni coram in foro personare fabulam compositam Volsci belli, Hernicos ad partes paratos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 118:1)
cum primo post Caesonis exsilium lex coepta ferri est, instructi paratique cum ingenti clientium exercitu sic tribunos, ubi primum submoventes praebuere causam, adorti sunt ut nemo unus inde praecipuum quicquam gloriae domum invidiaeve ferret, mille pro uno Caesones exstitisse plebes quereretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 162:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION