라틴어 문장 검색

hunc Numidae faciunt, illum Messana superbum, ille Numantina traxit ab urbe notam, et mortem et nomen Druso Germania fecit - me miserum, virtus quam brevis illa fuit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권334)
huc ubi venerunt (neque enim procedere possunt longius), ex illis unus et alter ait:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권249)
traxit ab illa sextus ab extremo nomina mense dies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권426)
lumen ad exiguum famulae data pensa trahebant, inter quas tenui sic ait illa sono:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권467)
fertur in exequias animi matrona virilis et secum lacrimas invidiamque trahit, volnus inane patet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권552)
"tum primum generis intulit arma socer, iamque fere raptae matrum quoque nomen habebant, tractaque erant longa bella propinqua mora:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권105)
emissi laqueis quid agant, quae carmina dicant, quaque trahant superis sedibus arte Iovem, scire nefas homini:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권189)
hoc quoque causam unde trahat sidus, parva docere mora est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권258)
senem potum pota trahebat anus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권352)
dixerat, illa deum promisso ludit inani et stultam dubia spem trahit usque mora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권458)
a quacumque trahis ratione vocabula, Pallas, pro ducibus nostris aegida semper habe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권546)
"ille etiam saxo corpus laniavit acuto, longaque in immundo pulvere tracta coma est, voxque fuit merui!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권163)
"procedunt pariter matres nataeque nurusque quaeque colunt sanctos virginitate focos, sedula fune viri contento brachia lassant:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권195)
"cultus et ornatis varie prodisse capillis obfuit, ad rigidos promptaque lingua senes, conscia mens recti famae mendacia risit, sed nos in vitium credula turba sumus, haec ubi castarum processit ab agmine matrum et manibus puram fluminis hausit aquam, ter caput inrorat, ter tollit in aethera palmas ( quicumque aspiciunt, mente carere putant) summissoque genu voltus in imagine divae figit et hos edit crine iacente sonos:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권203)
"dixit et exiguo funem conamine traxit ( mira, sed et scaena testificata loquar):"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권209)

SEARCH

MENU NAVIGATION