라틴어 문장 검색

Latinum rei nomen, ut Cato quoque in oratione quadam testatus est, non habemus utimur peregrino.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 180:5)
uteturque hoc argumento:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 183:2)
ut qui Romulum Martis filium educatumque a lupa dicat, in argumentum caelestis ortus utatur his, quod abiectus in profluentem non potuerit exstingui, quod omnia sic egerit, ut genitum praeside bellorum deo incredibile non esset, quod ipsum quoque caelo receptum temporis eius homines non dubitaverint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 193:1)
idem praecipit illud quoque (quod mox Cornelius Celsus prope supra modum invasit), quia sit quaedam virtutibus ac vitiis vicinitas, utendum proxima derivatione verborum, ut pro temerario fortem, pro prodigo liberalem, pro avaro parcum vocemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 213:3)
sed nunc ad suasoriam, in qua, etiam cum prooemio utemur, breviore tamen et velut quodam capite tantum et initio debebimus esse contenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 227:1)
nam sunt multae a Graecis Latinisque compositae orationes, quibus alii uterentur, ad quorum condicionem vitamque aptanda quae dicebantur fuerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 267:1)
frequentissime vero in iis utimur ficta personarum, quas ipsi substituimus, oratione, ut apud Ciceronem pro Caelio Clodiam et Caecus Appius et Clodius frater, ille in castigationem, hic in exhortationem vitiorum compositus, alloquitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 271:1)
in iudiciis autem consiliisque secundum condicionem ipsius, quae tractabitur, rei accommodandam dicendi credo rationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 281:2)
utuntur alii et talibus exemplis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 317:1)
quodsi nemo miratur poetas maximos saepe fecisse, ut non solum initiis operum suorum Musas invocarent, sed provecti quoque longius, cum ad aliquem graviorem venissent locum, repeterent vota et velut nova precatione uterentur, mihi quoque profecto poterit ignosci, si, quod initio, quo primum hanc materiam inchoavi, non feceram, nunc omnes in auxilium deos ipsumque in primis, quo neque praesentius aliud nec studiis magis propitium numen est, invocem, ut, quantum nobis exspectationis adiecit, tantum ingenii adspiret dexterque ac volens adsit et me qualem esse credidit faciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 5:1)
vitioseque in scholis facimus, quod exordio semper sic utimur, quasi causam iudex iam noverit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 12:3)
ideoque hoc primum intuebimur, litigatoris an advocati persona sit utendum, quotiens utrumque fieri potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 55:2)
ac, ne quis apostrophen miretur, idem Cicero pro Scauro ambitus reo, quae causa est in commentariis (nam bis eundem defendit), prosopopoeia loquentis pro reo utitur, pro Rabirio vero Postumo eodemque Scauro reo repetundarum etiam exemplis, pro Cluentio (ut modo ostendi) partitione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 78:2)
quomodo et similitudine, dum brevi, et translatione atque aliis tropis (quae omnia cauti illi ac diligentes prohibent) utemur interim, nisi cui divina ilia pro Ligario ironia, de qua paulo ante dixeram, displicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 79:2)
quod in plures causas accommodari potest, vulgare dicitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 80:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION