라틴어 문장 검색

Iamque cadunt vultus oculisque novissimus error obtunsaeque aures, nisi cum vox sola mariti noscitur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam65)
"fatum illud et ira nocentum Parcarum crimenque dei, mortalia quisquis pectora sero videt nec primo in limine sistit conatus scelerum atque animos infanda parantes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii31)
Crimine quo merui, iuvenis placidissime divum, quove errore miser, donis ut solus egerem, Somne, tuis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, somnus1)
quae culpa, quis error quem luimus tantus ?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum6)
Impia iam merita scrutatus lumina dextra merserat aeterna damnatum nocte pudorem Oedipodes longaque animam sub morte tenebat, illum indulgentem tenebris imaeque recessu sedis inaspectos caelo radiisque penates servantem tamen adsiduis circumvolat alis saeva dies animi, scelerumque in pectore Dirae, tunc vacuos orbes, crudum ac miserabile vitae supplicium, ostentat caelo manibusque cruentis pulsat inane solum saevaque ita voce precatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권11)
"quis funera Cadmi nesciat et totiens excitam a sedibus imis Eumenidum bellasse aciem, mala gaudia matrum erroresque feros nemorum et reticenda deorum crimina?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권76)
"nox, quae terrarum caelique amplexa labores ignea multivago transmittis sidera lapsu, indulgens reparare animum, dum proximus aegris infundat Titan agiles animantibus ortus, tu mihi perplexis quaesitam erroribus ultro advehis alma fidem veterisque exordia fati detegis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권168)
"Oedipodis tu solus eras, haec praemia morum ac sceleris, vidente, feres!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권186)
Nec piger ingenio scelerum fraudisque nefandae rector eget.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권194)
o semper timidum scelus!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권198)
"an sceleris data fama per urbes finitimas?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권9)
"remeat portans immania Tydeus ausa, ducis scelus et, turpis primordia belli, insidias fraudesque, suis quas ultus in armis, adde fidem, vos o superi, meus ordine sanguis, ne pugnare odiis, neu me temptare precando certetis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권87)
scelus, arma, dolos, ea foedera passum regis Echionii;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권130)
hinc pallor et irae, hinc scelus insidiaeque et nulla modestia voti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권220)
sic Eriphylaeos aurum fatale penates inrupit scelerumque ingentia semina movit, et grave Tisiphone risit gavisa futuris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권92)

SEARCH

MENU NAVIGATION