라틴어 문장 검색

quantum possis, in eo semper experire, it prosis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 230:2)
Stoicus πάρισον existimat, quod sit e membris non dissimilibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 230:4)
quod in tempore mali fuit, obsit, quod in causa boni , prosit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 236:4)
Nam de domo Ciceronis dixit Calidius, et pro Milone orationem Brutus exercitationis gratia scripsit, etiamsi egisse eum Cornelius Celsus falso existimat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 24:3)
adde quod M. Tullius ne Thucydidem quidem aut Xenophontem oratori putat, quanquam illum canere, huius ore Musas esse existimet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 34:1)
paucos enim vel potius vix ullum ex his qui vetustatem pertulerunt existimo posse reperiri, quin iudicium adhibentibus adlaturus sit utilitatis aliquid, cum se Cicero ab illis quoque vetustissimis auctoribus, ingeniosis quidem, sed arte carentibus, plurimum fateatur adiutum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 41:2)
et cum illi, qui cuiusquam rei habuerunt magistrum, plurima in posteros tradiderunt, nobis usus aliarum rerum ad eruendas alias non proderit, sed nihil habebimus nisi beneficii alieni?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 139:1)
nam si non nisi refecti, non nisi hilares, non nisi omnibus aliis curis vacantes studendum existimarimus, semper erit propter quod nobis ignoscamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 191:4)
sunt enim qui ad omnia scripta tanquam vitiosa redeant et, quasi nihil fas sit rectum esse quod primum est, melius existiment quidquid est aliud, idque faciant, quotiens librum in manus resumpserunt, similes medicis etiam integra secantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 199:3)
nam si uno genere bene diceretur, fas erat existimari praeclusam nobis a prioribus viam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 208:4)
nec aliena tantum transferre sed etiam nostra pluribus modis tractare proderit, ut ex industria sumamus sententias quasdam easque versemus quam numerosissime, velut eadem cera aliae aliaeque formae duci solent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 210:1)
plurimum autem parari facultatis existimo ex simplicissima quaque materia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 211:1)
una enim diligenter effecta plus proderit quam plures inchoatae et quasi degustatae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 224:1)
sed hic usus ita proderit, si ea de qua locuti sumus ars antecesserit, ut ipsum illud, quod in se rationem non habet, in ratione versetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 245:1)
ac nescio an, si utrumque cum cura et studio fecerimus, invicem prosit, ut scribendo dicamus diligentius, dicendo scribamus facilius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 262:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION