라틴어 문장 검색

adiutor ex tribunis sorte L. Furius datur, non tam e re publica quam ut collegae materia ad omnem laudem esset et publice, quod rem temeritate eius prolapsam restituit et privatim, quod ex errore gratiam potius eius sibi quam suam gloriam petiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 236:2)
sed Camillo cum vitae satis tum gloriae esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 246:1)
Camillus in utraque vestra fortuna suam gloriam videt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 260:2)
qua moderatione animi cum collegae levavit infamiam, tum sibi gloriam ingentem peperit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 268:1)
in nos quid arma polleant vestra, si patiendo experiundum est, inermes experiemur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 279:3)
quando quidem tantum intercessionem pollere placet, isto ipso telo tutabimur plebem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 370:3)
quippe ex illa die in plebem ventura omnia quibus patricii excellant, imperium atque honorem, gloriam belli, genus, nobilitatem, magna ipsis fruenda, maiora liberis relinquenda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 395:1)
par deinde per quinque et viginti annos - tot enim postea vixit - titulo tantae gloriae fuit dignusque habitus quem secundum a Romulo conditorem urbis Romanae ferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 10:1)
equidem, sicubi loco cessum, si terga data hosti, si signa foede amissa obici nobis possent, tamen hoc a te impetrari aequum censerem ut nos virtute culpam nostram corrigere et abolere memoriam nova gloria patereris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 127:1)
nobis deum benignitate, felicitate tua populique Romani, et res et gloria est integra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 128:2)
quamquam de gloria vix dicere ausim, si nos et hostes haud secus quam feminas abditos intra vallum omnibus contumeliis eludunt, et tu imperator noster - quod aegrius patimur - exercitum tuum sine animis, sine armis, sine manibus iudicas esse, et, priusquam expertus nos esses, de nobis ita desperasti ut te mancorum ac debilium ducem iudicares esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 129:1)
namque Samnites, omissis Sidicinis ipsam arcem finitimorum Campanos adorti, unde aeque facilis victoria, praedae atque gloriae plus esset, Tifata, imminentes Capuae colles, cum praesidio firmo occupassent, descendunt inde quadrato agmine in planitiem quae Capuam Tifataque interiacet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 302:1)
et quod vos pro salute nostra priores feceritis, id nos pro imperio vestro et gloria semper faciemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 310:2)
cum gloria belli ac virtute sua quemque fretos ire in aciem debere, etiam intueri cuius ductu auspicioque ineunda pugna sit, utrum qui, audiendus dumtaxat, magnificus sit, verbis ferox, operum militarium expers, an qui et ipse tela tractare, procedere ante signa, versari media in mole pugnae sciat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 348:1)
sed ad conspiciendam tantam virtutem luce ac die opus est, nec vos digni estis quos cum tanta gloria in castra reduces silentium ac nox tegat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 406:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION