라틴어 문장 검색

Bene etiam cum animal esse Plato mundum dixerit, ipsum quoque intelligentem, hoc est rationale animal esse perhibuit, secundum hoc scilicet quod ejus anima quanto caeteris praestantior exstitit, tanto rationabilius in ipso cuncta agit atque disponit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:3)
Sicut enim reliquiae his quibus supersunt inferiora quidem et indigniora videntur, ita haec quae non ad aeternitatem spiritus, sed ad temporales ejus operationes attinent, posteriora dignitate censentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:9)
Quae enim quasi fabulosa antea videbantur, et ab omni utilitate remota, secundum litterae superficiem gratiora sunt, cum magnis plena mysteriis postmodum reperta, magnam in se doctrinae continent aedificationem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:3)
Ob hoc enim, teste Augustino, teguntur ne vilescant, qui secundo quidem libro De Doctrina Christiana, cum causas difficultatis vel facilitatis sacrae Scripturae aperiret, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:4)
Quae quidem tanto chariora sunt intellecta, quanto in his intelligendis major operae facta est impensa.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:27)
Hinc est illud Hieronymi ad magnum oratorem scribentis, super hoc ipsum quod in exordio Proverbiorum Salomon commonet, ut intelligamus sermones prudentiae, versutiasque verborum, parabolas et obscurum sermonem, dicta sapientum et aenigmata, quae proprie dialecticorum sunt et philosophorum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:28)
Remotis enim generibus figmentorum sive fabulosorum, quae philosophos non decet, supposuit illud quod honestissime assumunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:30)
ut videntes non videant, et audientes non intelligant (Matth.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:16)
Quid enim magis ridiculosum quam mundum totum arbitrari unum animal esse rationale, nisi per hoc integumentum sic prolatum?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:3)
Quid enim evidentius quam corpora nostra ex propriis animabus humanis magis quam ex anima mundi vitam animalem habere?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:12)
Sicut enim vita corporis anima est, sic vita animae Deus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:4)
Sic enim et cum Dominum Jesum mentem humanam habuisse dicimus, mentis vocabulo ipsam ejus animam nominamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:18)
Coelum enim, ait, terras et maria et sidera, ...
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:24)
Quod itaque ait usum animae hebescere in animalibus corporis densitate, tale est Spiritus sancti gratiam suorum beneficiorum efficaciam minus habere in carnalibus, scilicet deditis voluptatibus, ut ipsam densitatem corporis carnalium illecebrarum magnitudinem intelligamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:44)
Sicut enim substracta gratia hac moreremur in vitiis, ita et eadem collata nascimur in veram virtutum vitam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:47)

SEARCH

MENU NAVIGATION