라틴어 문장 검색

cetera quoque omnia publica privataque sacra pontificis scitis subiecit, ut esset quo consultum plebes veniret, ne quid divini iuris neglegendo patrios ritus peregrinosque adsciscendo turbaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 215:1)
quod populi Priscorum Latinorum hominesque Prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis Latinis iussit esse senatusque populi Romani Quiritium censuit, consensit, conscivit, ut bellum cum Priscis Latinis fieret, ob eam rem ego populusque Romanus populis Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis bellum indico facioque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 346:1)
inde ad cogendum senatum in curiam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 489:2)
hic enim regum primus traditum a prioribus morem de omnibus senatum consulendi solvit, domesticis consiliis rem publicam administravit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 503:1)
bellum, pacem, foedera, societates per se ipse, cum quibus voluit, iniussu populi ac senatus, fecit diremitque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 503:2)
senatus lectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha6)
deinde, quo plus virium in senatu frequentia etiam ordinis faceret, caedibus regis deminutum patrum numerum primoribus equestris gradus lectis ad trecentorum summam explevit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 11:1)
traditumque inde fertur ut in senatum vocarentur qui patres quique conscripti essent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 12:1)
conscriptos, videlicet novum senatum, appellabant lectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 12:2)
eorum verba postquam in senatu audita sunt, per aliquot dies ea consultatio tenuit, ne non reddita belli causa, reddita belli materia et adiumentum essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 30:2)
interim cum in senatu vicisset sententia quae censebat reddenda bona, eamque ipsam causam morae in urbe haberent legati, quod spatium ad vehicula comparanda a consulibus sumpsissent quibus regum asportarent res, omne id tempus cum coniuratis consultando absumunt, evincuntque instando ut litterae sibi ad Tarquinios darentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 36:1)
non unquam alias ante tantus terror senatum invasit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 92:1)
multa igitur blandimenta plebi per id tempus ab senatu data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 93:1)
itaque haec indulgentia patrum asperis, postmodum rebus in obsidione ac fame adeo concordem civitatem tenuit ut regium nomen non summi magis quam infimi horrerent, nec quisquam unus malis artibus postea tam popularis esset quam tum bene imperando universus senatus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 94:1)
dein metuens ne, si consulum iniussu et ignaris omnibus iret, forte deprehensus a custodibus Romanis retraheretur ut transfuga, fortuna tum urbis crimen adfirmante, senatum adit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 125:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION