라틴어 문장 검색

Galli occursant in ripa cum variis ululatibus cantuque moris sui quatientes scuta super capita vibrantesque dextris tela, quamquam ex adverso terrebat tanta vis navium cum ingenti sono fluminis et clamore vario nautarum, militum, et qui nitebantur perrumpere impetum fluminis, et qui ex altera ripa traicientes suos hortabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 275:1)
tum vero ingenti sono caelum strepere et inter horrendos fragores micare ignes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 618:1)
capti auribus et oculis metu omnes torpere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 618:2)
et erat in tanta caligine maior usus aurium quam oculorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 60:2)
et cum in tumulo quodam constitissent, clamorem modo ac sonum armorum audientes, quae fortuna pugnae esset neque scire nec perspicere prae caligine poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 74:2)
strepunt aures clamoribus plorantium sociorum, saepius nostram quam deorum invocantium opem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 167:2)
haec velut contionanti Minucio circumfundebatur tribunorum equitumque Romanorum multitude, et ad aures quoque militum dicta ferocia evolvebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 174:1)
ne in senatu quidem satis aequis auribus audiebatur, cum hostem verbis extolleret biennique clades per temeritatem atque inscitiam ducum acceptas referret et magistro equitum quod contra dictum suum pugnasset rationem diceret reddendam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 310:2)
nam et duo boni consules etiam me indicente omnia e re publica fideque vestra faceretis, et mali nec mea verba auribus vestris nec consilia animis acciperetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 470:1)
praecipue convertit omnes subtractus Numida mortuo superincubanti Romano vivus naso auribusque laceratis, cum ille, manibus ad capiendum telum inutilibus, in rabiem ira versa laniando dentibus hostem exspirasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 621:1)
nam et simultas cum familia Barcina leviorem auctorem faciebat et occupati animi praesenti laetitia nihil quo vanius fieret gaudium suum auribus admittebant, debellatumque mox fore, si adniti paulum voluissent, rebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 162:2)
et qui nullam antea pactionem auribus admiserat, tum demum agi secum est passus de redemptione liberorum capitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 257:1)
hunc tam superbum apparatum habitumque convenientes sequebantur contemptus omnium hominum, superbae aures, contumeliosa dicta, rari aditus non alienis modo sed tutoribus etiam, libidines novae, inhumana crudelitas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 60:1)
aversis auribus animisque cum conclamassent ne tempus tereretur ferrum quosdam expedientes cernebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 339:1)
sed surdae ad ea omnia aures concitatae multitudinis erant, nec minore intus vi quam foris portae effringebantur, effractisque omnibus toto Hexapylo agmen receptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 416:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION