라틴어 문장 검색

sed exorti repente insidiatores eum tumultum terroremque in latera utrimque ab tergoque incursantes fecerunt ut nec animus ad pugnam neque ad fugam spes cuiquam superesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 352:1)
advexisse etiam trecenta milia modium tritici, ducenta hordei, ne commeatus deessent, et quantum praeterea opus esset, quo iussissent, subvecturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 446:1)
neque occasioni tuae desis neque suam occasionem hosti des.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 489:4)
plebeium consulem sua plebes prosecuta, turba conspectior, cum dignitates deessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 495:2)
non solum enim nihil ex raptis in diem commeatibus superabat, sed ne unde raperet quidem quicquam reliqui erat omni undique frumento, postquam ager parum tutus erat, in urbes munitas convecto, ut vix decem dierum, quod compertum postea est, frumentum superesset Hispanorumque ob inopiam transitio parata fuerit, si maturitas temporum exspectata foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 498:2)
quae ad deterrendos a cupiditate animos nuntiata erant, ea accenderunt, et clamore orto a militibus, ni signum detur sine ducibus ituros, haudquaquam dux defuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 517:1)
Lentulus tribunus militum, cum praetervehens equo sedentem in saxo cruore oppletum consulem vidisset, L. Aemili, inquit, quem unum insontem culpae cladis hodiernae dei respicere debent, cape hunc equum, dum et tibi virium aliquid superest et comes ego te tollere possum ac protegere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 586:2)
aliis non tam sententia displicere quam animus deesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 605:1)
eos omnes Venusini per familias benigne accipiendos curandosque cum divisissent, in singulos equites togas et tunicas et quadrigatos nummos quinos vicenos et pediti denos et arma, quibus deerant, dederunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 646:1)
Romam ne has quidem reliquias superesse civium sociorumque, sed occidione occisum cum duobus consulibus exercitum deletasque omnes copias allatum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 651:1)
cannenses campos acervi Romanorum corporum tegunt, nec supersumus pugnae, nisi in quibus trucidandis et ferrum et vires hostem defecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 705:2)
si quibus argentum in praesentia deesset, dandam ex aerario pecuniam mutuam praedibusque ac praediis cavendum populo censerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 721:1)
ut servemini deest vobis animus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 730:3)
at enim ad erumpendum e castris defuit animus, ad tutanda fortiter castra animum habuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 739:2)
tandem ultima ausi passique,cum omnia subsidia vitae deessent adfectisque fame viribus arma iam sustinere nequirent, necessitatibus magis humanis quam armis victi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 740:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION