라틴어 문장 검색

regem ad ea primo accensum ira inclementer locutum, avaritiam superbiamque Romanis obicientem frementemque quod alii super alios legati venirent speculatum dicta factaque sua, quod se ad nutum imperiumque eorum omnia dicere ac facere aequum censerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 259:1)
Thessali deinde Aetolique legati auditi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 265:1)
cum Macedonicum bellum expectaretur, Gentium quoque, Illyriorum regem, suspectum Issaei legati fecerunt, simul questi fines suos eum depopulatum, simul nuntiantes uno animo vivere Macedonum atque Illyriorum regem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 268:1)
et specie legatorum Illyrios speculatores Romae esse Perse auctore missos ut quid ageretur, scirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 269:1)
qui cum legatos se esse missos ab rege dicerent ad purganda crimina, si qua de rege Issaei deferrent, quaesitum est, quid ita non adissent magistratum, ut ex instituto loca, lautia acciperent, sciretur denique venisse eos et super qua re venissent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 270:2)
responsum tamquam legatis qui ut adirent senatum non postulassent, dari non placuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 272:1)
mittendosque ad regem legatos censuerunt qui nuntiarent quid socii quererentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 272:2)
ex Asia qui circa socios reges missi erant redierunt legati, qui rettulerunt Eumenen Aeginae Antiochum in Syria, Ptolemaeum Alexandriae sese convenisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 273:2)
venerant Rhodii legati ad purganda ea quae volgo iactari de civitate sciebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 275:1)
ad frumentum classi exercituique coemendum in Calabriamque tres legati missi, Sex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 284:1)
praetorem, cuius sors fuisset ut iret quo senatus censuisset, Brundisium ad classem ire placuit, atque ibi recognoscere socios navales, dimissisque si qui parum idonei essent, supplementum legere ex libertinis et dare operam ut duae partes civium Romanorum, tertia sociorum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 330:2)
in eam rem legati ad Masinissam Carthaginiensesque missi L. Postumius Albinus, Q. Terentius Culleo, C. Aburius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 373:1)
in Cretam item legatos tres ire placuit, A. Postumium Albinum, C. Decimium, A. Licinium Nervam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 373:2)
per idem tempus legati ab rege Perseo venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 375:1)
is Perrhaebiam expugnatam armis, Thessaliae aliquot urbes captas, cetera quae aut ageret aut pararet rex, cum argueret, respondere ad ea legati iussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 378:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION