라틴어 문장 검색

Per annos octo, per quos Washingtonius reipublicae Americanae habenas tenuerat, civitates foederatae Americanae pace et rerum omnium copia et viguere domi;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.26)
Galli, porro, plurimi, domi nobiles, Americanorum partes amplexi, ad oras Americanas naves appulerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.122)
non aliud Codrum illud ceteris imperatoribus exemplum dedit quam quod positis imperatoris insignibus ad mortem cucurrit, nec ullo maior dux fuit quam quod se ducem non esse mentitus est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, homicida in se.24)
Imperator Isaci renuntiat Imperium, et fit Imperator Constantinus Ducas.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1059 15:3)
Ex quo patet quod Imperator ipsam permutare non potest in quantum Imperator, cum ab ea recipiat esse quod est. 11.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:34)
aut num imperatorum scientia nihil est, quia summus imperator nuper fugit amisso exercitu?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 38:11)
aut num imperatorum scientia nihil est, quia summus imperator nuper fugit amisso exercitu?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 38:11)
Petrus vero statura pusillus, sed sermone et corde magnus, in praesentiam imperatoris cum solo Folkero introducitur a legatis ipsius imperatoris, uti videret si esset sicut de illo fama erat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 32:1)
quatenus ubicumque fidelissimi imperatores invenissent, ibi custodirent, et ad imperatorem non dimisissent redirent.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 166)
et legatus regis Persarum nomine Abdella cum monachis de Hierusalem, qui legatione Thomae patriarchae fungebantur, quorum nomina fuere Georgius et Felix, - hic Georgius est abba in monte Oliveti, et cui patria Germania est, qui etiam proprio vocatur nomine Egilbaldus, - ad imperatorem pervenerunt munera deferentes, quae praedictus rex imperatori miserat, id est papilionem et tentoria atrii vario colore facta mirae magnitudinis et pulchritudinis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 178:2)
Dani vero Parisius regressi propter tributum ab imperatore promissum, pro qua re Askrichus ad imperatorem abiit et pro quo ierat rediens secum detulit;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 33:5)
Nam si forte quaereretur quae esset ars imperatoris, constituendum putarem principio, quis esset imperator;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 210:1)
Cumque haec apud se tacite habuisset, quadam die procedens imperator, dum festinus Iustinus vellet a latere imperatoris transire, obsequium ordinare vellens, calcavit chlamydem imperatoris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 13장 4:1)
Conradus similiter, stabularius Henrici tertii Romanorum imperatoris, cum duobus millibus Teutonicorum Constantinopolim perveniens, imperatori Alexio notificatus, gratiam in oculis ejus invenit, [0608D] prae cunctis dilectus et magnificis donis honoratus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 12:1)
Et dum domnus apostolicus et imperator Papiae civitati essent, subito eis nuntiatur Karlomannum imperatori cum manu valida superveniri.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION