라틴어 문장 검색

Quoniam uero manere non potuit, infinitum temporis iter arripuit eoque modo factum est ut continuaret eundo uitam cuius plenitudinem complecti non ualuit permanendo.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 2:4)
Quoniam igitur omne iudicium secundum sui naturam quae sibi subiecta sunt comprehendit, est autem deo semper aeternus ac praesentarius status, scientia quoque eius omnem temporis supergressa motionem in suae manet simplicitate praesentiae infinitaque praeteriti ac futuri spatia complectens omnia quasi iam gerantur in sua simplici cognitione considerat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 3:1)
Quare haec diuina praenotio naturam rerum proprietatemque non mutat taliaque apud se praesentia spectat qualia in tempore olim futura prouenient.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 3:8)
Ita igitur cuncta dispiciens diuinus intuitus qualitatem rerum minime perturbat apud se quidem praesentium ad condicionem uero temporis futurarum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 3:10)
infinito autem nihil potest esse maius, ergo totum tempus quod praecessit non est infinitum;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 7:3)
Item, vult Aristoteles VI Physicorum quod eiusdem rationis est magnitudo, motus et tempus, quantum ad finitatem et infinitatem;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 9:1)
cum igitur nulla magnitudo sit infinita, sicut probat Aristoteles III Physicorum, ergo nec motus est infinitus, nec tempus, ergo nec mundus:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 9:2)
sed mundus ante se nullam habuit durationem, quoniam non tempus:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 20:3)
<5> Item, omne novum est in tempore, quoniam novum in aliqua duratione, oportet quod fiat in parte illius:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 23:1)
quod enim fit in toto die, non est novum in die, et quod est in toto anno, illud non est novum in anno, sed illud quod est novum in anno oportet quod sit in aliqua parte anni, inter autem durationes omnes solum tempus partes habet;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 23:2)
mundus autem naturaliter est ante tempus;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 23:3)
quia simul sunt in duratione, inter quae nulla cadit duratio, sed mundus sufficienter dependet a voluntate divina, - aliam enim causam non habet - et inter illa nulla cadit duratio, quia non tempus;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 30:2)
ante mundum enim non erat tempus nec aeternitas, quia tunc nonesse mundi esset in aeternitate;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 30:3)
<13> Item, omnis effectus novus ante se requirit aliquam transmutationem vel in agente suo, vel in subiecto ex quo fit, vel saltem illam quae est adventus horae in qua agens, semper uno modo se habens, vult agere;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 31:1)
Respondebit aliquis quod immo mundus est factum novum, quia haec fuit forma voluntatis divinae ab aeterno, ut mundum produceret in hora in qua factus est:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION