라틴어 문장 검색

Si autem exterius et interius accipimus atrium, sic intelligendum, quod Deus et circumfusus sit et infusus, dicens per prophetam:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:11)
Super omnia enim est Deus Pater qui auctor est omnium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:21)
Nam et sancti prophetae cum aliqua Spiritus sanctus per eos loquatur, non omnes sententias ad quas se habent verba sua intelligunt, sed saepe unam tantum in eis habent, cum spiritus ipse, qui per eos loquitur, multas ibi provideat, quatenus postmodum alias aliis expositionibus, et alias aliis inspirat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:2)
Sicut enim ex uno auro alii murenulas, alii annulos, alii dextralia ad ornamentum faciunt, ita ex una Scripturae sacrae sententia expositiones etiam per innumeros intellectus, quasi varia ornamenta componunt;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:5)
Unde et juxta Augustinum, Apostolus Atheniensibus loquens, ut supra meminimus, cum rem magnam dixisset, et quae a paucis posset intelligi, quod in illo scilicet, vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28), adjecit, sicut et vestri quidam dixerunt (ibid.).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:7)
Non enim sine causa hic philosophus prae caeteris commendatur ab omnibus tam fidelibus, ut supra meminimus, quam infidelibus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:10)
Quod enim ante omnia tempora, et super omnia tempora incommutabiliter manet unigenitus Filius tuus coaeternus tibi, et quia de plenitudine ejus accipiunt animae, ut beatae sint, et quia participatione manentis in se sapientiae renovantur ut sapientes sint, est ibi. Quod autem pro impiis mortuus est non est ibi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 60:18)
Ad cibum autem fel, ad sitim acetum dederunt, In hospitalitatem hanc monstrabunt mensam, Ipsa enim insipiens gens tuum Deum non intellexisti.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 62:5)
Quid enim apertius illo testimonio Nabuchodonosor, de Filio Dei?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 64:2)
Spiritus enim sanctus in te supra excelsos sublimior, satis venerabiles sensus exprimit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 66:3)
Quis enim nesciat et in Moyse ac prophetarum voluminibus quaedam assumpta de gentilium libris, et Salomonem philosophari et proposuisse nonnulla et aliqua respondisse?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 1:4)
Unde in exordio Proverbiorum commonet ut intelligamus sermones prudentiae, versutiasque verborum, parabolas, et obscurum sermonem, dicta sapientium et aenigmata, quae proprie sunt dialecticorum et philosophorum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 1:5)
"Ipsius enim et genus sumus (Act. XVII, 28) .
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:3)
Didicerat enim a vero David, extorquere de manibus hostium gladium, et Goliae superbissimi caput proprio mucrone truncare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:6)
Neque enim debemus bona ejus recipere, ut mala quoque recipere cogamur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:34)

SEARCH

MENU NAVIGATION