라틴어 문장 검색

At Romani, quamquam itinere atque opere castrorum et proelio fessi lassique erant, tamen, quod Metellus amplius opinione morabatur, instructi intentique obviam procedunt;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장7)
exercitum plerumque in isdem locis opperiri iubet, ipse cum delectis equitibus Metellum sequitur, nocturnis et auiis itineribus ignoratus Romanos palantis repente aggreditur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장16)
At ille, quae parabantur a perfugis edoctus, magnis itineribus Metellum anteuenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 56장2)
Ibi milites fessos itineris magnitudine et iam abnuentis omnia docet oppidum Vagam non amplius mille passuum abesse, decere illos relicuum laborem aequo animo pati, dum pro civibus suis, viris fortissimis atque miserrimis, poenas caperent;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 68장4)
itinera praefectosque in dies mutare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장3)
Igitur Carthagine duo fratres missi, quibus nomen Philaenis erat, maturauere iter pergere, Cyrenenses tardius iere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장10)
ita prospectu impedito morari iter.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장14)
His atque aliis talibus dictis ad Cirtam oppidum iter constituunt, quod . . . Ibique Metellus praedam captiuosque et impedimenta locauerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 81장6)
cognoscere, quid boni utrisque aut contra esset, explorare itinera regum, consilia et insidias eorum antevenire, nihil apud se remissum neque apud illos tutum pati.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 88장3)
Itaque et Gaetulos et Iugurtham ex sociis nostris praedas agentis saepe aggressus in itinere fuderat ipsumque regem haud procul ab oppido Cirta armis exuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 88장4)
Ceterum in itinere cottidie pecus exercitui per centurias, item turmas aequaliter distribuerat et, ex coriis utres uti fierent, curabat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장1)
Dein postquam tempus visum, castris egreditur, noctemque totam itinere facto consedit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장5)
iter castellanorum angustum admodum, utrimque praecisum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장15)
Itaque Marium propere adit, acta edocet, hortatur, ab ea parte qua ipse ascenderat castellum temptet, pollicetur sese itineris periculique ducem.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장7)
Igitur praegrediens Ligus saxa et si quae uetustate radices eminebant, laqueis vinciebat, quibus alleuati milites facilius escenderent, interdum timidos insolentia itineris leuare manu;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION