라틴어 문장 검색

Ideo sapiens adsuescit futuris malis et quae alii diu patiendo levia faciunt, hic levia facit diu cogitando.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 35:1)
Haec mihi dederunt voluntatem adiuvandi me et patiendi omne tormentum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 4:7)
Ferunt tamen omne tormentum gloriae cupiditate nec tantum quia pugnant, ista patiuntur, sed ut pugnent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 16:2)
Patietur plus inputari sibi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 17:3)
Nemo non, cum alteri prodest, sibi profuit, non eo nomine dico, quod volet adiuvare adiutus, protegere defensus, quod bonum exemplum circuitu ad facientem revertitur, sicut mala exempla reddunt in auctores nec ulla miseratio contingit iis, qui patiuntur iniurias, quas posse fieri faciendo docuerunt, sed quod virtutum omnium pretium in ipsis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 19:4)
Magna exercitatione durandus est animus, ut conspectum eius accessumque patiatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 16:2)
His adversantibus, quae nobis offundit longa persuasio, fortiter pati mortem quidni gloriosum sit et inter maxima opera mentis humanae ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 17:1)
Idem in his, quibus aluntur ingenia, praestemus, ut quaecumque hausimus, non patiantur integra esse, ne aliena sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 6:3)
Cedere iis, quae mala vocantur, et illis libertatem suam dedere, pro qua cuncta patienda sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 28:2)
Certi sunt domitores ferarum, qui saevissima animalia et ad occursum expavescenda hominem pati subigunt nec asperitatem excussisse contenti usque in contubernium mitigant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 41:1)
Minus praeterea movetur et ob hoc nascentes radices prodire patitur ac solum adprendere, quas necesse est cereas adhuc et precario haerentes levis quoque revellat agitatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 18:3)
Non in omnes bonum cadit nec quemlibet possessorem patitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 19:8)
Omnibus fortuna, quos publice adflixit, quod passuri erant, timere permisit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 2:4)
Sine hoste patimur hostilia, et cladis causas, si alia deficiunt, nimia sibi felicitas invenit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 5:7)
" Ad omnia patienda pares sumus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 16:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION