라틴어 문장 검색

& ex his radiis, qui in transitu illo propius accedunt ad corpora incurvantur magis, quasi magis attracti, ut ipse etiam diligenter observavi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 16:5)
perspicuum est quod linea, quam Projectile in Medio uniformiter resistente describit, propius accedit ad Hyperbolas hasce quam ad Parabolam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 90:2)
in partibus a vertice remotioribus propius ad ipsas accedit quam pro ratione Hyperbolarum quas hic descripsi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 90:5)
Atqui non possunt omnes ad centrum propius accedere, nisi fluidum ad centrum condensetur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 6:6)
& puncto in quo motus omnis una cum resistentia cessat propius accedente ad punctum C, resistentia citius evanescet quam area Y. Et contrarium eveniet ubi resistentia diminuitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VI. De Motu & resistentia Corporum Funependulorum. 33:4)
Hoc repetebam saepius, ut loca illa quam potui accuratissime invenirem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 105:10)
Patet enim, per Corol. 1. Prop. XLV. Lib. I. quod si distantia Lunae à centro Terrae dicatur D, vis à qua motus talis oriatur, sit reciproce ut D^{2-4/243}, id est reciprocè ut ea ipsius D dignitas, cujus index est 2-4/243, hoc est in ratione distantiae paulo majore quam duplicata inverse, sed quae vicibus 60¾ propius ad duplicatam quam ad triplicatam accedit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 9:5)
) velocius movetur, ac radio ad Terram ducto describit aream pro tempore majorem, orbemque habet minus curvam, atque adeò propius accedit ad Terram, in Syzygiis quàm in Quadraturis, nisi quatenus impedit motus Excentricitatis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 6:4)
Nam quanto obscurius redditur corpus per hunc fumum, tanto propius ad Solem accedat necesse est, ut copia lucis à se reflexa Planetas aemuletur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 16:2)
Si cernerentur in regionibus longè ultra Saturnum deberent saepius apparere in partibus Soli oppositis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 19:3)
Quod deviatio caeteris paribus minor est ubi cauda obliquior est ad orbem Cometae, ut & ubi caput Cometae ad Solem propius accedit;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:5)
Et quemadmodum è Planetis non caudatis, minores esse solent qui in orbibus minoribus & Soli proprioribus gyrantur, sie etiam Cometas, qui in Periheliis suis ad Solem propius accedunt, ut plurimum minores esse & in orbibus minoribus revolvi rationi consentaneum videtur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 54:2)
sed ubi Octāviānus propius accessit, cōnstitit lēgātōsque ad Antōnium mīsit;
(옥스포드 라틴 코스 2권, Bellum cīvīle29)
Theomnēstus iānuā apertā Quīntum vix agnōvit sed vultū eius propius aspectō ‘dī immortālēs,’ inquit, ‘num Quīntum videō? quid passus es? intrā celeriter.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit29)
Marcō Cicerōnī saepe occurrēbat quī cognōvit eum carmina compōnere;
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus carmina facit4)

SEARCH

MENU NAVIGATION