라틴어 문장 검색

num igitur aliquis dolor aut omnino post mortem sensus in corpore est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 81:7)
an quod ipse animi discessus a corpore non fit sine dolore?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 81:12)
nostrum enim et nostra causa susceptum dolorem modice ferre debemus, ne nosmet ipsos amare videamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 110:6)
illa suspicio intolerabili dolore cruciat, si opinamur eos quibus orbati sumus esse cum aliquo sensu in is malis quibus volgo opinantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 110:7)
etsi enim mihi sum conscius numquam me nimis vitae cupidum fuisse, tamen interdum obiciebatur animo metus quidam et dolor cogitanti fore aliquando finem huius lucis et amissionem omnium vitae commodorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 10:2)
Dolorem existimo maxumum malorum omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 14:1)
quae ut effugias, quis est non modo recusandus, sed non ultro adpetendus subeundus excipiendus dolor?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 14:6)
quare ne sit sane summum malum dolor, malum certe est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 14:8)
Videsne igitur, quantum breviter admonitus de doloris terrore deieceris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 14:9)
quorum princeps et auctoritate et antiquitate Socraticus Aristippus non dubitavit summum malum dolorem dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 15:7)
hunc post Rhodius Hieronymus dolore vacare summum bonum dixit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 15:9)
tantum in dolore duxit mali.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 15:10)
ergo id quod natura ipsa et quaedam generosa virtus statim respuit, ne scilicet dolorem summum malum diceres oppositoque dedecore sententia depellerere, in eo magistra vitae philosophia tot saecula permanet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 16:1)
quam porro quis ignominiam, quam turpitudinem non pertulerit, ut effugiat dolorem, si id summum malum esse decreverit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 16:3)
quis autem non miser non modo tunc, cum premetur summis doloribus, si in his est summum malum, sed etiam cum sciet id sibi posse evenire?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION