라틴어 문장 검색

vero enim oratori, quae sunt in vita, quandoquidem in ea versatur orator atque ea est ei subiecta materies, omnia quaesita, audita, lecta, , tractata, agitata esse debent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 339:2)
livores et tumores in corpore cruditatis an veneni signa sint, non tractat orator?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 352:1)
iam hinc, unde coeperit, quibus constet, quo quaeque in ea modo invenienda atque tractanda sint, exsequar;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 4:2)
equidem non reperio quidquam tanta eloquentiae fama dignum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 15:3)
non semper autem omnia in eam quae tractabitur materiam cadent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 66:4)
infinitae sunt, quae remotis personis et temporibus et locis ceterisque similibus in utramque partem tractantur, quod Graeci θέσιν dicunt, Cicero propositum, alii quaestiones universales civiles, alii quaestiones philosopho convenientes, Athenaeus partem causae appellat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 69:3)
ergo cum omnis causa contineatur aliquo statu, priusquam dicere aggredior, quo modo genus quodque causae sit tractandum, id quod est commune omnibus, quid sit status et unde ducatur et quot et qui sint, intuendum puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 84:1)
namque et illud frequens est, ut ea, quibus minus confidimus, cum tractata sunt, omittamus, interim sponte nostra velut donantes, interim ad ea quae sunt potentiora gradum ex iis fecisse contenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 91:2)
sed quibus placuerit, neque illi tradiderunt neque ego usquam reperire potui.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 112:2)
quaestio enim tractatur rei, an facta sit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 123:2)
verum legales quoque quaestiones alio loco tractat ut species actionis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 133:4)
trans lationem hic primus omnium tradidit, quanquam semina eius quaedam citra nomen ipsum apud Aristotelen reperiuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 143:3)
ex iis etiam, quos speciales vocabam, removi translationem, frequenter quidem (sicut omnes qui me secuti sunt meminisse possunt) testatus et in ipsis etiam illis sermonibus me nolente vulgatis hoc tamen complexus, vix in ulla controversia translationis statum posse reperiri, ut non et alius in eadem recte dici videretur, ideoque a quibusdam eum exclusum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 151:1)
horum aliqua in demonstrativa, deliberativa, iudiciali materia utique tractatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 164:4)
sed de singulis dicemus quaestionibus, cum tractare praecepta divisionis coeperimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 174:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION