라틴어 문장 검색

Et dixit illi Thobi: " Salvus et sanus venias, frater, sed ne irascaris, frater, quod voluerim verum scire et patriam tuam. Tu frater meus es et de genere bono et optimo! Noveram Ananiam et Nathan duos filios Semeliae magni; et ipsi mecum ibant in Ierusalem et adorabant ibi mecum et non exerraverunt. Fratres tui viri optimi sunt; ex bona radice es. Et gaudens venias! ".
이에 토빗이 말하였다. “잘 오셨소. 형제여, 하느님의 구원을 받기 바라오. 그리고 형제여, 내가 그대의 가문에 관하여 사실대로 알고 싶어 하였다고 해서 섭섭하게 생각하지 마시오. 알고 보니 그대는 동포일 뿐만 아니라 훌륭하고 좋은 집안 출신이구려. 나는 대세멜리아의 두 아들 하난야와 나탄을 전부터 알고 있소. 그들은 나와 같이 예루살렘에 가서 함께 예배를 드리곤 하였소. 그들은 빗나간 적이 없는 이들이었소. 그대의 친족들은 좋은 사람들이고 그대는 근본이 좋은 사람이오. 잘 오셨소.” (불가타 성경, 토빗기, 5장14)
Venite venite, legati regis inobedientis!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 172:16)
Quia adhuc visus ad tempus constitutum, sed anhelat in finem et non mentietur; si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet et non tardabit.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장3)
Haud minus inquies Germanus spe, cupidine et diversis ducum sententiis agebat, Arminio sinerent egredi egressosque rursum per umida et inpedita circumvenirent suadente, atrociora Inguiomero et laeta barbaris, ut vallum armis ambirent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 68장1)
Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:1)
cura igitur ut quam primum venias venies enim, mihi crede, exspectatus, neque solum nobis, id est tuis, sed prorsus omnibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 10 1:2)
Accessi autem, mox ut ad civitatem veni, ad legatum, eique libellum nostrum inspiciendum et diiudicandum tradidi;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 2:4)
Accidit autem quadam die ut ad ipsum castrum abbas noster ad predictum comitem pro quibusdam suis negotiis veniret;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 3:1)
Qui etiam quadam die, cum Namneti ad comitem in egritudine sua visitandum venissem, hospitatum me ibi in domo cuiusdam fratris mei carnalis per ipsum qui in co /f.17vb/ mitatu nostro erat famulum veneno interficere machinati sunt, ubi videlicet me minus a tali machinatione providere crediderunt.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 5:9)
" Cum venerimus tenebimus, et jam visio erit, non fides;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:68)
Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:16)
Et tu Bethlehem Ephrata, parvula es in millibus Juda, ex te egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus ejus ab initio a diebus aeternitatis (Mich.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 24:5)
Quod si hoc referant ad Messiam illum, scilicet maximum prophetam, ut aiunt, quem exspectant, qui tamen secundum eos homo purus erit, non etiam Deus, ostendant quis egressus ejus aeternus sit, vel unde aeternaliter egrediatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 24:9)
Si autem dicant eum aeternaliter egredi ex Bethlehem, eo quod ejus nativitas in eo loco futura ab aeterno praevisa sit a Deo et praedestinata, hoc utique modo cujuslibet hominis, vel cujuslibet rei nativitas aeterna est, quia videlicet ab aeterno praevisa.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 24:10)
Sed si quis sine fide venturi eos salvari posse contradicat, quomodo id comprobare poterit, quod in eum scilicet non crediderint, quem etiam per gentilem feminam, id est Sibyllam multo fere apertius quam per omnes prophetas vaticinatum viderint?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 31:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION