라틴어 문장 검색

quae virginis os et vultum extulit, ad uterum vero monstra latrantia succingebantur et adhaerebant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:15)
quae, ac si aurae cujusdam vitalis forent participes, quotidie crescunt et perficiuntur, et in primis authoribus rudes plerunque et fere onerosae et informes apparent, postea vero novas virtutes et commoditatem quandam adipiscuntur, eo usque, ut citius studia hominum et cupiditates deficiant et mutentur, quam illae ad culmen et perfectionem suam pervenerint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:20)
Neque vero damnari potest ars, quum ipsa disceptet et judicet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:44)
antequam vero ad remotiora et occultiora naturae liceat appellere, necessario requiritur ut melior et perfectior mentis et intellectus humani usus et adoperatio introducatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:18)
Nos vero inter res caste et perpetuo versantes, intellectum longius a rebus non abstrahimus quam ut rerum imagines et radii (ut in sensu fit) coire possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:6)
Vasta vero ut plurimum solent esse, quae inania:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:13)
Circa ea vero quae ceu omissa notabimus, ita nos geremus, ut non leves tantum titulos et argumenta concisa eorum quae desiderantur proponamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 13:1)
Ea vero talia sunt, quorum et penes homines (nisi sibi ipsi desint) potestas plane sit, et nos apud nosmet rationem quandam certam et explicatam habeamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 13:5)
De Inductione vero Dialectici vix serio cogitasse videntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:3)
via certe compendiaria, sed praecipiti, et ad naturam impervia, ad disputationes vero proclivi et accommodata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 18:5)
ea vero generalissima evadunt non notionalia, sed bene terminata, et talia quae natura ut revera sibi notiora agnoscat, quaeque rebus haereant in medullis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 18:7)
Quod vero attinet ad notiones primas intellectus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:8)
Nam primo, plurimae sunt res quae sensum etiam recte dispositum nec ullo modo impeditum effugiunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 22:3)
Adscititia vero immigrarunt in mentes hominum, vel ex philosophorum placitis et sectis vel ex perversis legibus demonstrationum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 24:2)
Atque priora illa duo Idolorum genera aegre, postrema vero haec nullo modo, evelli possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION