라틴어 문장 검색

2. De secundo vero modo ex septem praedictis illud imprimis notandum est, valere certe compressiones et hujusmodi violentias ad motum localem, atque alia id genus, potentissime;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:1)
Calorem vero quod attinet, copia et potestas nimirum homini abunde adest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:1)
remissioris vero, quae maxime in vias naturae incidunt, non tentantur, ideoque latent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:4)
Tum vero videatur homo revera auctus potestate, si per calores et potentias artificiales opera naturae possint specie repraesentari, virtute perfici, copia variari;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:14)
Praecipue vero tentanda est inquisitio et inventio effectuum et opificiorum caloris accedentis et recedentis graduatim, et ordinatim, et periodice, et per debita spatia et moras.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:1)
Neque vero tempestivum est illa penitus scrutari, antequam rerum formae et corporum schematismi ulterius investigati fuerint, et in lucem prodierint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:9)
Hoc vero plerunque in figuris et situ vasorum consistit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:3)
6. Operationes vero per consensus aut fugas (qui sextus modus est) latent saepenumero in profundo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 490:1)
Quoad fabulas vero, illae omnino sunt exterminandae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:8)
Maxima vero frequentia eorum (ut in tanta paucitate) invenitur in medicinis nonnullis, quae, ex proprietatibus suis occultis (quas vocant) et specificis, respiciunt aut membra, aut humores, aut morbos, aut quandoque naturas individuas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:12)
Has vero natura ex sese subministrat parce;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:5)
quid vero factura sit sinu excusso, et post inventionem formarum, et processuum, et schematismorum, futuris temporibus apparebit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:6)
Utrum vero sit aliquis modus mutandi corpora per minima (ut vocant), et transponendi subtiliores materiae schematismos (id quod ad omnimodas corporum transformationes pertinet, ut ars brevi tempore illud facere possit, quod natura per multas ambages molitur), de eo nulla hactenus nobis constant indicia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:15)
Illud vero monendum, nos in hoc nostro Organo tractare logicam, non philosophiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:2)
Quod vero ad Operativam attinet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:49)

SEARCH

MENU NAVIGATION