라틴어 문장 검색

Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten, ipsius ante oculos ingens a vertice pontus in puppim ferit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 9:10)
et alto prospiciens, summa placidum caput extulit unda.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 10:2)
insula portum efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 13:3)
Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur in caelum scopuli, quorum sub vertice late aequora tuta silent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 13:4)
ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis cornibus arboreis, sternit, tum volgus, et omnem miscet agens telis nemora inter frondea turbam;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 14:5)
Talia voce refert, curisque ingentibus aeger spem voltu simulat, premit altum corde dolorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 16:1)
Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo despiciens mare velivolum terrasque iacentis litoraque et latos populos, sic vertice caeli constitit, et Libyae defixit lumina regnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 17:1)
Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto, ut terrae, utque novae pateant Karthaginis arces hospitio Teucris, ne fati nescia Dido finibus arceret:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 20:1)
Dixit, et avertens rosea cervice refulsit, ambrosiaeque comae divinum vertice odorem spiravere, pedes vestis defluxit ad imos, et vera incessu patuit dea.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 26:1)
hunc ego sopitum somno super alta Cythera aut super Idalium sacrata sede recondam, ne qua scire dolos mediusve occurrere possit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 37:13)
At Venus Ascanio placidam per membra quietem inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum floribus et dulci adspirans complectitur umbra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 37:16)
Inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 1:2)
Et, si fata deum, si mens non laeva fuisset, impulerat ferro Argolicas foedare latebras, Troiaque, nunc stares, Priamique arx alta, maneres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 4:11)
Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta - horresco referens - immensis orbibus angues incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:4)
et iam bis medium amplexi, bis collo squamea circum terga dati, superant capite et cervicibus altis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION