라틴어 문장 검색

Nam ab Chrysippo nihil magnum nec magnificum desideravi, qui suo quodam more loquitur, ut omnia verborum momentis, non rerum ponderibus examinet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 15:2)
Genera vero si velim iuris, institutorum, morum consuetudinumque describere, non modo in tot gentibus varia, sed in una urbe, vel in hac ipsa, milliens mutata demonstrem, ut hic iuris noster interpres alia nunc Manilius iura dicat esse de mulierum legatis et hereditatibus, alia solitus sit adulescens dicere nondum Voconia lege lata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 22:1)
Quae si consuetudo ac licentia manare coeperit latius imperiumque nostrum ad vim a iure traduxerit, ut, qui adhuc voluntate nobis oboediunt, terrore teneantur, etsi nobis, qui id aetatis sumus, evigilatum fere est, tamen de posteris nostris et de illa immortalitate rei publicae sollicitor, quae poterat esse perpetua, si patriis viveretur institutis et moribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 58:3)
Adgnosco, inquit, tuum morem istum, Spuri, aversum a ratione populi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 70:2)
Nam neque viri, nisi ita morata civitas fuisset, neque mores, nisi hi viri praefuissent, aut fundare aut tam diu tenere potuissent tantam et tam fuse lateque imperantem rem publicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 2:4)
Quid enim manet ex antiquis moribus, quibus ille dixit rem stare Romanam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 3:2)
Mores enim ipsi interierunt virorum penuria, cuius tanti mali non modo reddenda ratio nobis, sed etiam tamquam reis capitis quodam modo dicenda causa est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 3:5)
Et mihi quidem videtur Numa noster maxime tenuisse hunc morem veterem Graeciae regum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 5:3)
sed omnium istius modi querellarum in moribus est culpa, non in aetate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 10:7)
erat enim in illo viro comitate condita gravitas, nec senectus mores mutaverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 14:2)
quod propter studium cum rem neglegere familiarem videretur, filiis in iudicium vocatus est, ut, quem ad modum nostro more male rem gerentibus patribus bonis interdici solet, sic ilium quasi desipientem a re familiari removerent iudices.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 29:5)
vigebat in illa domo mos patrius et disciplina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 48:5)
Pythagoriorumque more, exercendae memoriae gratia, quid quoque die dixerim audierim egerim commemoro vesperi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:8)
me vero et magisteria delectant a maioribus instituta et is sermo, qui more maiorum a summo adhibetur in poculo, et pocula, sicut in Symposio Xenophontis est, minuta atque rorantia, et refrigeratio aestate et vicissim aut sol aut ignis hibernus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 60:3)
sed haec morum vitia sunt, non senectutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 83:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION