라틴어 문장 검색

idque maxime fieri debet, ubi nerui resoluti sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 8:3)
Mitti uero is debet, si totius corporis causa fit, ex brachio;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 12:4)
in acutis quoque quibusdam, si et leuari corpus debet et ex uena sanguinem mitti uires non patiuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 11장 5:1)
Pridie uero abstineri debet aeger, ut aptus tali curationi sit, eodem die ante aliquot horas aquam calidam bibere, ut superiores eius partes madescant;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 7:1)
Cum infusum est, quantum fieri potest, continere se in lecticulo debet aeger, nec primae cupiditati deiectionis protinus cedere:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 8:5)
Cum uero, quotiens res coegit, desidendo aliquis se exhausit, paulisper debet conquiescere;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 9:2)
Quisquis daturus erit, id agere ante debebit, ut accepturi corpus umidius sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 13장 3:2)
Eadem autem modo in totis corporibus esse debet, ut cum infirmus aliquis implendus est, modo in partibus, aut quia ipsius eius membri inbecillitas id requirit aut quia alterius.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 7:4)
At ubi totius corporis inbecillitas hanc curationem per totum id exigit, breuior esse debet et lenior, ut tantummodo summam cutem emolliat, quo facilius capax ex recenti cibo nouae materiae fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 10:3)
Et ex toto numquam gestari corpus dolens debet, siue id in toto siue in parte est, nisi tamen solis neruis dolentibus, neque umquam increscente febre sed in remissione eius.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 15장 2:4)
Si nihil eorum est, suspendi lectus debet et moueri:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 15장 4:1)
Initia morborum primum famem sitimque desiderant, ipsi deinde morbi moderationem, ut neque aliud quam expedit neque eius ipsius nimium sumatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 16장 1:2)
Neque terrere autem ea res, si tempestiua est, debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 3:2)
Inbecillus homo iturus in balneum uitare debet, ne ante frigus aliquod experiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 5:2)
Ante uero an postea quam in aquam calidam se demittat aliquis perungui debeat, ex ratione ualetudinis suae cognoscat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION