라틴어 문장 검색

Multum gratiae exordio est, quod ab actione diversae partis materiam trahit, hoc ipso, quod non compositum domi, sed ibi atque ex re natum, et facilitate famam ingenii auget et facie simplicis sumptique ex proximo sermonis fidem quoque adquirit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 62:3)
aliquando enim sine propositione quoque satis manifestum est quid in quaestione versetur, si narratio ibi finem habet, ubi initium quaestio, adeo, ut aliquando subiungatur expositioni, quae solet in esse summa collectio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 242:1)
nam ubi est signum insolubile, ibi ne lis quidem est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 80:3)
nec fieri potest, ut ibi messis sit, ubi satum non est, ut quis Romae sit, cum est Athenis, ut sit ferro vulneratus, qui sine cicatrice est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 82:2)
nam corpus in lumine utique umbram facit, et umbra, ubicunque est, ibi esse corpus ostendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 174:3)
et ibi, An sperandi Ligario casa non sit, cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 187:2)
quale est, Ubi amici, ibi opes, et, testes, et apud Ciceronem, pares autem (ut est in vetere proverbio) cum paribus maxime congregantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 261:1)
Ubi vero animis iudicum vis adferenda est et ab ipsa veri contemplatione abducenda mens, ibi proprium oratoris opus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 79:1)
nam ibi tam longae nascuntur, ut iis piscatores pro restibus cingantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 189:3)
Si confessum, non poterat ibi esse quaestio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 12:1)
utraque enim pars suam expositionem habet atque eam tuetur, ut in lite petitor dicit, Clusinium Figulum filium acie victa, in qua steterat, fugisse, iactatumque casibus variis, retentum etiam a rege, tandem in Italiam ac patriam suam Marrucinos venisse atque ibi agnosci;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 97:2)
nec undecunque causa fluxit, ibi culpa est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 161:2)
is fuit Iulius Florus, in eloquentia Galliarum, quoniam ibi exercuit eam, princeps, alioqui inter paucos disertus et dignus ilia propinquitate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 175:1)
ceterum vel facillimum est, ibi alienam culpam incusare, ubi fateris tuam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 82:1)
memoria autem facit etiam prompti ingenii famam, ut illa, quae dicimus, non domo attulisse sed ibi protinus sumpsisse videamur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 141:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION