라틴어 문장 검색

cumque nos cum consobrinis nostris, Aculeonis filiis, et ea disceremus, quae Crasso placerent, et ab eis doctoribus, quibus ille uteretur, erudiremur, etiam illud saepe intelleximus, cum essemus eius domi, quod vel pueri sentire poteramus, illum et Graece sic loqui, nullam ut nosse aliam linguam videretur, et doctoribus nostris ea ponere in percontando eaque ipsum omni in sermone tractare, ut nihil esse ei novum, nihil inauditum videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 2:2)
nam iam tum ex me audiebas mihi illum ex multis variisque sermonibus nullius rei, quae quidem esset in eis artibus, de quibus aliquid existimare possem, rudem aut ignarum esse visum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 3:3)
Sed fuit hoc in utroque eorum, ut Crassus non tam existimari vellet non didicisse, quam illa despicere et nostrorum hominum in omni genere prudentiam Graecis anteferre;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 4:1)
vel ut ea, quae existimarem a summis oratoribus de eloquentia divinitus esse dicta, custodirem litteris, si ullo modo adsequi complectique potuissem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 7:2)
Hoc tu si cupidius factum existimas, Caesari attribues;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 14:3)
Nam ut C. Lucilius, homo doctus et perurbanus, dicere solebat ea, quae scriberet neque se ab indoctissimis neque a doctissimis legi velle, quod alteri nihil intellegerent, alteri plus fortasse quam ipse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 25:2)
malo enim non intellegi orationem meam quam reprehendi.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 25:5)
qui laudabit quempiam, intelleget exponenda sibi esse fortunae bona;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 45:5)
itaque qualis apud Graecos Pherecydes, Hellanicus, Acusilas fuit aliique permulti, talis noster Cato et Pictor et Piso, qui neque tenent, quibus rebus ornetur oratio - modo enim huc ista sunt importata - et, dum intellegatur quid dicant, unam dicendi laudem putant esse brevitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 53:2)
atqui tanta est eloquentia, ut me quidem, quantum ego Graece scripta intellegere possum, magno opere delectet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 55:5)
in philosophos vestros si quando incidi, deceptus indicibus librorum, qui sunt fere inscripti de rebus notis et inlustribus, de virtute, de iustitia, de honestate, de voluptate, verbum prorsus nullum intellego;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 61:1)
Hoc quid et quantum sit, cum dicunt, intellegere mihi non videntur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 65:4)
Quis enim est istorum Graecorum, qui quemquam nostrum quicquam intellegere arbitretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 77:2)
omninoque in hoc omnis est error, quod existimant artificium esse hoc quoddam non dissimile ceterorum, cuius modi de ipso iure civili hesterno die Crassus componi posse dicebat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 83:3)
Si intellegam posse ad summos pervenire, non solum hortabor, ut elaboret, sed etiam, si vir quoque bonus mihi videbitur esse, obsecrabo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 85:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION