라틴어 문장 검색

Sed Hiempsal, qui minimus ex illis erat, natura ferox et iam antea ignobilitatem Iugurthae, quia materno genere impar erat, despiciens, dextra Adherbalem assedit, ne medius ex tribus, quod apud Numidas honore ducitur, Iugurtha foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 11장4)
At contra pauci, quibus bonum et aequum divitiis carius erat, subueniendum Adherbali et Hiempsalis mortem seuere vindicandam censebant, sed ex omnibus maxime Aemilius Scaurus, homo nobilis impiger factiosus, auidus potentiae honoris divitiarum, ceterum vitia sua callide occultans.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장8)
De Africa et eius incolis ad necessitudinem rei satis dictum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 19장10)
legantur tamen in Africam maiores natu nobiles, amplis honoribus usi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장5)
opes factionis, vestra patientia, ius nullum, ac maxime quod innocentiae plus periculi quam honoris est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장2)
proinde quasi ea honori, non praedae habeant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장19)
Iugurtha ubi Metelli dicta cum factis composuit ac se suis artibus temptari animaduertit, quippe cui verbis pax nuntiabatur, ceterum re bellum asperrimum erat, urbs maxima alienata, ager hostibus cognitus, animi popularium temptati, coactus rerum necessitudine statuit armis certare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 48장1)
Ad hoc viritim, uti quemque ob militare facinus pecunia aut honore extulerat, commonefacere benefici sui et eum ipsum aliis ostentare, postremo pro cuiusque ingenio pollicendo minitando obtestando alium alio modo excitare, cum interim Metellus ignarus hostium monte degrediens cum exercitu conspicatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장10)
Nouos nemo tam clarus neque tam egregiis factis erat, quin indignus illo honore et is quasi pollutus haberetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장12)
Quae res Marium cum pro honore, quem affectabat, tum contra Metellum vehementer accenderat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 64장11)
honorem, quod eorum modo foret, quos populus Romanus reges appellauisset;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장3)
relictis operibus frequentarent Marium et sua necessaria post illius honorem ducerent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장9)
Carthaginienses in eo loco Philaenis fratribus aras consecrauere, aliique illis domi honores instituti.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장19)
Et iam antea Iugurthae filia Boccho nupserat, verum ea necessitudo apud Numidas Maurosque leuis ducitur, quia singuli pro opibus quisque quam plurimas uxores, denas alii, alii pluris habent, sed reges eo amplius.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 80장5)
Nobis satis cognitum est illum magis honore Mari quam iniuria sua excruciatum, neque tam anxie laturum fuisse, si adempta prouincia alii quam Mario traderetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 82장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION