라틴어 문장 검색

Quem Phoebi interpres multo compellat honore:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 20:2)
Nec minus Andromache digressu maesta supremo fert picturatas auri subtemine vestes et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore), textilibusque onerat donis, ac talia fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 20:9)
praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite Iunoni Argivae iussos adolemus honores.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 22:16)
Multa viri virtus animo, multusque recursat gentis honos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 1:2)
despectus Iarbas ductoresque alii, quos Africa terra triumphis dives alit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 2:6)
"Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis gens epulata toris Lenaeum libat honorem, aspicis haec, an te, genitor, cum fulmina torques, nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes terrificant animos et inania murmura miscent?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 9:3)
Praeterea fuit in tectis de marmore templum coniugis antiqui, miro quod honore colebat, velleribus niveis et festa fronde revinctum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 19:5)
Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 3:7)
Hoc magis inceptos genitori instaurat honores, incertus, geniumne loci famulumne parentis esse putet:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 4:11)
Attulit ipse viris optatum casus honorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 9:15)
Hi proprium decus et partum indignantur honorem ni teneant, vitamque volunt pro laude pacisci;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 10:4)
Ipsis praecipuos ductoribus addit honores:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 11:2)
Iamque adeo donati omnes opibusque superbi puniceis ibant evincti tempora taenis, cum saevo e scopulo multa vix arte revolsus, amissis remis atque ordine debilis uno, inrisam sine honore ratem Sergestus agebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 11:9)
omnibus hic erit unus honos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 12:13)
Hic totum caveae consessum ingentis et ora prima patrum magnis Salius clamoribus implet, ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 13:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION