라틴어 문장 검색

Fovit ea volnus lympha longaevus Iapyx ignorans, subitoque omnis de corpore fugit quippe dolor, omnis stetit imo volnere sanguis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 18:5)
Vidit ab adverso venientis aggere Turnus, videre Ausonii, gelidusque per ima cucurrit ossa tremor:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 19:4)
Nec numero inferior pugnae nec honore recedes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 25:10)
Iam vero et Rutuli certatim et Troes et omnes convertere oculos Itali, quique alta tenebant moenia quique imos pulsabant ariete muros, armaque deposuere umeris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:3)
tantum, vicine Palaemon, sensibus haec imis, res est non parva, reponas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON35)
His ego saepe lupum fieri et se condere silvis Moerim, saepe animas imis excire sepulcris, atque satas alio vidi traducere messis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS75)
Huic a stirpe pedes temo protentus in octo, binae aures, duplici aptantur dentalia dorso caeditur et tilia ante iugo levis altaque fagus, stivaque, quae currus a tergo torqueat imos, et suspensa focis explorat robora fumus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 5:6)
Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis agricola et fragili iam stringeret hordea culmo, omnia ventorum concurrere proelia vidi, quae gravidam late segetem ab radicibus imis sublimem expulsam eruerent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:3)
aut illum surgentem vallibus imis aëriae fugere grues, aut bucula caelum suspiciens patulis captavit naribus auras, aut arguta lacus circumvolitavit hirundo et veterem in limo ranae cecinere querelam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:9)
At nebulae magis ima petunt campoque recumbunt, solis et occasum servans de culmine summo nequiquam seros exercet noctua cantus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 14:4)
Nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis, hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:4)
aut unde iratus silvam devexit arator et nemora evertit multos ignava per annos antiquasque domos avium cum stirpibus imis eruit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:13)
Hoc ubi, non a stirpe valent caesaeque reverti possunt atque ima similes revirescere terra;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 13:4)
Nec mihi displiceat maculis insignis et albo, aut iuga detractans interdumque aspera cornu et faciem tauro propior, quaeque ardua tota, et gradiens ima verrit vestigia cauda, Aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos desinit ante decem, post quattuor incipit annos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 2:6)
fluctus uti medio coepit cum albescere ponto longius ex altoque sinum trahit, utque volutus ad terras immane sonat per saxa neque ipso monte minor procumbit, at ima exaestuat unda verticibus nigramque alte subiectat harenam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION