라틴어 문장 검색

hoc autem munus naturale habent ea loca, quae supra scripta sunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장8)
' statimque in oppidum Rhodum contendit et recta gymnasium devenit, ibique de philosophia disputans muneribus est donatus, ut non tantum se ornaret, sed etiam eis, qui una fuerunt, et vestitum et cetera, quae opus essent ad victum, praestaret.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말4)
omnia enim munera fortunae cum dantur, ab ea faciliter adimuntur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말15)
quas ob res corpus architecturae rationesque eius putavi diligentissime conscribendas, opinans munus omnibus gentibus non ingratum futurum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말36)
itaque rex iussit cum his agi furti condemnatosque cum ignominia dimisit, Aristophanen vero amplissimis muneribus ornavit et supra bybliothecam constituit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말21)
Quibus vero felicitas maximum summumque contulit munus;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말44)
Cum ergo tanta munera ab scriptorum prudentia privatim publiceque fuerint hominibus praeparata, non solum arbitror palmas et coronas his tribui oportere, sed etiam decerni triumphos et inter deorum sedes eos dedicandos iudicari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말7)
Nec solum id vitium in aedificiis, sed etiam in muneribus, quae a magistratibus foro gladiatorum scaenisque ludorum dantur, quibus nec mora neque expectatio conceditur, sed necessitas finito tempore perficere cogit, id est sedes spectaculorum velorumque inductiones et ea omnia, quae scaenicis moribus per machinationem ad spectationes populo comparantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말11)
Diognetus eam helepolim reduxit in urbem et in publico conlocavit et inscripsit 'Diognetus e manubiis id populo dedit munus'. ita in repugnatoriis rebus non tantum machinae, sed etiam maxime consilia sunt comparanda.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장33)
Ampliat hec munus, nec munera contrahit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:15)
Dum Fortuna parat alias apponere dotes, Assistit danti Racio, ne forte priorum Munera fermentet unius munus et uno Depereat uicio multarum gloria rerum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 6:1)
intersunt parentes et propinqui ac munera probant, munera non ad delicias muliebres quaesita nec quibus nova nupta comatur, sed boves et frenatum equum et scutum cum framea gladioque.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 2:2)
aut ubi muneribus nati sua munera mater addidit, externo marmore dives opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:45)
Orabam veniam et peccasse fatebar et potuisse datis simili succumbere culpae me quoque muneribus, si munera tanta darentur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 59:20)
E quibus ingenti tendentes bracchia voce "pone age nec titulos intercipe, femina, nostros," Thestiadae clamant "nec te fiducia formae decipiat, ne sit longe tibi captus amore auctor" et huic adimunt munus, ius muneris illi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 44:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION