라틴어 문장 검색

communem se relationem de ea re fieri non passuros, ne par honos in dispari merito esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 277:1)
pecuniae etiam prope par summa fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 295:1)
par numerus peditum equitumque novorum et P. Manlio in citeriorem Hispaniam decretus et legio eadem quae fuerat sub Q. Minucio praetore data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 527:1)
extemplo, simul pares esse coeperint, superiores erunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 27:1)
erant etiam eo tutiores quod sub umbra Romanae amicitiae latebant quam sicut minoribus viribus quam Massilienses pari colebant fide.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 121:1)
intra munitiones copias continebat, nec parem se ratus, si dimicare acie vellet, et urbem relinquere tam suspensis et incertis omnium animis metuens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 316:1)
dexagoridas et Gorgopas pari imperio praeerant urbi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 339:1)
deinde crescente certamine nequaquam erat proelium par.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 457:2)
usque ad meridiem aequis viribus ac prope pari spe pugnatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 543:1)
alterum, cum pares bello aequo foedere in pacem atque amicitiam venirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 644:1)
enimvero id auditu etiam dicere indignum esse Hegesianax, Thraciae et Chersonesi urbibus arceri Antiochum cum, quae Seleucus, proavus eius, Lysimacho rege bello victo et in acie caeso per summum decus parta reliquerit, pari cum laude eadem ab Thracibus possessa, partim armis receperit Antiochus, partim deserta, sicut ipsam Lysimachiam, et revocatis cultoribus frequentaverit et, quae strata ruinis atque incendiis erant, ingentibus impensis aedificaverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 652:1)
si nihil ibi moveatur liceatque populo Romano viribus et copiis Italiae extra Italiam bellum gerere, neque regem neque gentem ullam parem Romanis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 675:2)
cupidus belli adversus Antiochum Eumenes erat, gravem, si pax esset, accolam tanto potentiorem regem credens, eundem, si motum bellum esset, non magis parem Romanis fore quam Philippus fuisset, et aut funditus sublatum iri, aut, si pax victo daretur, multa illi detracta sibi accessura, ut facile deinde se ab eo sine ullo auxilio Romano tueri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 147:1)
aliquamdiu dubium proelium fuit ut eodem ex parte utraque hominum genere et armis paribus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 327:2)
Thoas et Aetoli, ut qui spem omnem in eo ut improviso opprimerent, habuissent, ad iustum bellum oppugnationemque urbis mari ac terra munitae haudquaquam pares, domum rediere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 460:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION