라틴어 문장 검색

decem quondam annos urbs oppugnata est ob unam mulierem ab universa Graecia, quam procul ab domo?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 43:1)
quid turres, quid vineas testudinesque et alium oppugnandarum urbium apparatum loquar?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 52:1)
"si mediusfidius, ad hoc bellum nihil pertineret, ad disciplinam certe militiae plurimum intererat insuescere militem nostrum non solum parata victoria frui, sed, si etiam res lentior sit, pati taedium et quamvis serae spei exitum exspectare et si non sit aestate perfectum bellum, hiemem opperiri nec, sicut aestivas aves, statim autumno tecta ac recessus circumspicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 59:1)
ita ancipiti proelio castra Romana oppugnabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 96:1)
is, cum pleraque castella oppugnata, superatas munitiones, utrimque invehi hostem nuntiaretur, in armis milites tenuit, si opus foret auxilio collegam dictitans ad se missurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 98:1)
oppida nec oppugnata nec obsessa sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 141:4)
at in Volscis depopulato agro Anxur nequiquam oppugnatum loco alto situm et, postquam vis inrita erat, vallo fossaque obsideri coeptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 142:1)
qui quia multis simul bellis, ad Anxur, ubi praesidium obsidebatur, Aequorum ad Labicos, qui Romanam ibi coloniam oppugnabant, ad hoc Veientique et Falisco et Capenati bello occupatos videbant Romanos, nec intra muros quietiora negotia esse certaminibus patrum ac plebis, inter haec locum iniuriae rati esse praedatum in Romanum cohortes expeditas mittunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 182:2)
his tumultuosiora Romae, iam castra ad Veios oppugnari, iam partem hostium tendere ad urbem agmine infesto, crediderant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 212:1)
quibus cum gratias in senatu egisset dictator, satis iam omnibus ad id bellum paratis ludos magnos ex senatus consulto vovit Veiis captis se facturum aedemque Matutae Matris refectam dedicaturum, iam ante ab rege Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 219:1)
propter bella simulabant parari ducem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 296:2)
arma habemus non adversus eam aetatem cui etiam captis urbibus parcitur, sed adversus armatos et ipsos, qui nec laesi nec lacessiti a nobis castra Romana ad Veios oppugnarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 312:1)
conlaudatos corpora curare paratosque esse quarta vigilia iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 330:1)
sed clamor Verruginem perlatus, cum castra Romana crederent oppugnari, tantum iniecit pavoris ut nequiquam retinente atque obsecrante Aemilio Tusculum palati fugerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 331:1)
hunc transeuntibus Alpes ducem auctoremque Clusium oppugnandi fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 373:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION