라틴어 문장 검색

alii dicunt Laomedontem, cum, sicut narratum est, propter filiam suam seditionem a civibus pertulisset, unum de Troianis, auctorem seditionis, occidisse filiasque eius mercatoribus exponendas dedisse, a quibus illae in Sicilia prope Crinisum amnem relictae sunt, quarum ille unam in canem conversus compressit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 308)
quando quidem divus Claudius occidit socerum suum Appium Silanum, generos duos Magnum Pompeium et L. Silanum, socerum filiae suae Crassum Frugi, hominem tam similem sibi quam ovo ovum, Scriboniam socrum filiae suae, uxorem suam Messalinam et ceteros quorum numerus iniri non potuit, placet mihi in eum severe animadverti, nec illi rerum iudicandarum vacationem dari, eumque quam primum exportari, et caelo intra triginta dies excedere, Olympo intra diem tertium.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 9:23)
Nunc hoc consilium capio et hanc fabricam apparo, ut te allegemus, filias dicas tuas surruptasque esse parvolas Carthagine * manu liberali causa ambas adseras, quasi filiae tuae sint.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 2279)
Hoc .Laeta, religiosissima in Christo filia, dictum sit, ut non desperes parentis salutem et eadem fide, qua meruisti filiam, et patrem recipias totaque domus beatitudine perfruaris sciens illud a domino repromissum:
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:1)
Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri posse ex non sensu sensus mutabilitate, aut aliquo tamquam partu quod proditur extra, huic satis illud erit planum facere atque probare, non fieri partum nisi concilio ante coacto, nec quicquam commutari sine conciliatu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 21:1)
'Lycaonis' autem subaudis 'filiam', ut "Deiphobe Glauci". Lycaon enim, rex Arcadiae, habuit filiam Callisto:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 13817)
qui inridetur, partus hic mulae nonne, quia fetus extitit in sterilitate naturae, praedictus est ab haruspicibus incredibilis partus malorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 54:2)
qui irridetur, partus hic mulae nonne, quia fetus extitit in sterilitate naturae, praedictus est ab haruspicibus incredibilis partus malorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 54:2)
cui cum esset responsum, ut filiam suam Hesionam beluae offerret, et hoc a civibus facere cogeretur, fore respondit si ante eorum filias beluae obiecisset:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 306)
qui procos filiae multos necavit, sub hac condicione provoca- tos ad curule certamen, ut aut victus traderet filiam, aut victos necaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 75)
Et osculatus est Saram filiam suam et dixit illi: " Filia, honorem habe socero tuo et socrui tuae, quia ipsi amodo sunt parentes tui tamquam hi qui te genuerunt. Vade in pacem, filia! Audiam de te auditionem bonam in vita mea ".
(불가타 성경, 토빗기, 10장12)
Amynander uxorem Apamam, filiam Alexandri cuiusdam Megalopolitani, habebat, qui se oriundum a magno Alexandro ferens filiis duobus Philippum atque Alexandrum et filiae Apamam nomina imposuerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 554:1)
Tu vero, filia - iam enim desino ad matrem loqui, quam forsitan aetas et inbecillitas ac solitudo excusabilem faciunt - tu, inquam, filia, eius domum angustam iudicas, cuius non tibi fuit venter angustus?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:1)
Sponsam habuerat adulescens P. Seruili Isaurici filiam, sed reconciliatus post primam discordiam Antonio, expostulantibus utriusque militibus ut et necessitudine aliqua iungerentur, priuignam eius Claudiam, Fuluiae ex P. Clodio filiam, duxit uxorem uixdum nubilem ac simultate cum Fuluia socru orta dimisit intactam adhuc et uirginem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 62장 1:1)
data venia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad tabernas quibus nunc novis est nomen atque ibi ab lanio cultro arrepto, hoc te uno quo possum ait modo, filia, in libertatem vindico.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 515:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION