라틴어 문장 검색

prius itaque quam ultima experirentur, senatum iterum consulere placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 301:1)
senatus tumultuose vocatus tumultuosius consulitur, quaestionem postulantibus iis qui pulsati fuerant, decernente ferocissimo quoque non sententiis magis quam clamore et strepitu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 307:1)
oratores Latinorum ab senatu petebant ut aut mitterent subsidium aut se ipsos tuendorum finium causa capere arma sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 323:3)
namque Valerius post Vetusi consulis reditum omnium actionum in senatu primam habuit pro victore populo, rettulitque quid de nexis fieri placeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 339:1)
M. Minucio deinde et A. Sempronio consulibus magna vis frumenti ex Sicilia advecta, agitatumque in senatu quanti plebi daretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 374:1)
et senatui nimis atrox visa sententia est, et plebem ira prope armavit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 381:1)
ludi quam amplissimi ut fierent senatus decrevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 399:1)
id modo non conveniebat, quod senatus consulesque nusquam alibi spem quam in armis ponebant, plebes omnia quam bellum malebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 422:1)
eos recensentes legiones, praesidia per muros aliaque in quibus stationes vigiliasque esse placuerat loca distribuentis multitudo ingens pacem poscentium primum seditioso clamore conterruit, deinde vocare senatum, referre de legatis ad Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 423:4)
darent modo et consules et primores patrum operam ut, si minus omnes, aliquos tamen ex tribunis rei publicae ac senatui conciliarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 483:1)
itaque consul decernente senatu triumphum, si exercitus sine imperatore triumphare possit, pro eximia eo bello opera facile passurum respondit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 527:1)
tum Fabia gens senatum adiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 538:1)
Sex et trecenti milites, omnes patricii, omnes unius gentis, quorum neminem ducem sperneres, egregius quibuslibet temporibus senatus, ibant, unius familiae viribus Veienti populo pestem minitantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 545:1)
conticescente deinde tumultu cum in senatum vocari iussissent, queruntur iniurias suas, vim plebis, Voleronis audaciam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 613:1)
dimisso tandem concilio plebis senatum consules habent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 634:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION