라틴어 문장 검색

Circumdata itaque urbe ille se firmissime intus munivit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 12:6)
Gozlinus vero abba et exercitus qui cum eo erat statuunt Nortmannos bellum inferre.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:1)
Gozlinus vero et hi qui cum eo erant videntes non posse eos resistere, mense Octobrio intrante dimisso exercitu, rediit unusquisque in sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:8)
Interim Hludowicus rex gravi dolore contristatus, videns regnum deleri, convocato exercitu praeparat se ad proelium.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:1)
At Nortmanni omnia prospera agentes cum magno exercitu fluvium Sumnam mense Iulio transeunt, cuncta vastantes more solito usque prope civitatem Belvagorum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:2)
Hludowicus vero rex cum exercitu transiens Hisam fluvium Latverum tendere coepit, quo credebat Nortmannos redire.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:3)
Paucique Nortmanni ex dicta villa egressi, omnem exercitum vertit in fugam, pluresque ex eis, videlicet usque ad centum homines, interfecerunt;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:9)
Rex quoque adunato exercitu in pago Camaracensium venit castrumque sibi statuit in loco qui dicitur Strum ad debellationem Danorum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:12)
At australes Franci congregant exercitum contra Nortmannos, sed statim terga vertunt, ibique Walo Mettensis episcopus corruit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 17:1)
Contra quos Karolus imperator exercitum infinitum congregat eosque Haslao obsedit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 17:3)
Karlomannus vero rex eiusque exercitus supra Sumnam in Barlous resederunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:2)
Unde cum exercitu per Terasciam iter agentes Hisam transierunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:4)
Tunc Hugo abba haec audiens adunato suo exercitu venit ad regem et Nortmannis a praeda ex pago Belvacensi revertentibus simul cum rege in Vitconia silva insecutus, illi huc illucque dispersi, paucis suorum amissis, rediere ad naves.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 20:1)
Circa autumni vero tempora Karlomannus rex in pago Vithmau villa Melnaco contra Latverum cum exercitu ad custodiam regni resedit, Northmanni vero Octobrio mense finiente Latverum cum equitibus et peditibus atque omni suppellectili veniunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:8)
Naves quoque per mare Sumnam fluvium ingressae regem cunctumque exercitum eius fugere compulerunt atque Hisam fluvium transire fecerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION