라틴어 문장 검색

quia vero interim et propositio non egeat rationis et adsumptio probationis, nonnunquam etiam complexione opus non sit, et quadripertitam et tripertitam et bipertitam quoque fieri posse ratiocinationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 354:3)
repetitio et congregatio, quae Graece dicitur ἀνακεφαλαίωσισ a quibusdam Latinorum enumeratio, et memoriam iudicis reficit et totam simul causam ponit ante oculos et, etiamsi per singula minus moverat, turba valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 19:3)
plurimum tamen valet miseratio, quae iudicem non flecti tantum cogit, sed motum quoque animi sui lacrimis confiteri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 41:1)
quantoque essent miserabiliora, si ea dicerent ipsi, tanto sunt quadam portione ad adficiendum potentiora, cum velut ipsorum ore dicuntur, ut scenicis actoribus eadem vox eademque pronuntiatio plus ad movendos adfectus sub persona valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 44:1)
qua virtute praeter alias plurimum Demosthenes valuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 97:3)
porro natura non tantum in hoc valet, ut acutior quis atque habilior sit ad inveniendum (nam id sane doctrina possit augeri), sed inest proprius quibusdam decor in habitu ac vultu, ut eadem illa minus alio dicente urbana esse videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 121:1)
In his maxime valet similitudo, si tamen ad aliquid inferius leviusque referatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 166:2)
tamen quia latius hoc opus aggressi sumus neque perfectus orator sine hac virtute dici potest, paululum impendamus huic quoque peculiaris operae, quae quidem in quibusdam causis ad victoriam vel plurimum valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 224:1)
valet autem in altercatione plurimum acumen, quod sine dubio ex arte non venit (natura enim non docetur), arte tamen adiuvatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 233:1)
nec immerito secunda quinque partium posita est, cum sine ea prior nihl valeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 3:1)
ratiocinativa seu collectiva quaestio orietur, an restitutio pro sublatione iudicii sit et proinde valeat, ac si iudicium non fuisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 66:1)
In iudiciis praeteritum tempus maxime valet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 74:1)
ea vero, quae sunt praesentis temporis, si non argumentis, quae necesse est praecessisse, sed oculis deprehendenda sunt, non egent coniectura, ut si apud Lacedaemonios quaeratur, an Athenis muri fiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 75:1)
nam si reum caedis impudicum vel adulterum vocet, laedat quidem , minus tamen hoc ad fidem valeat quam si audacem, petulantem, crudelem, temerarium ostenderit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 99:2)
quorum si quid in reum conveniet, accusatoris est efficere ut ad quidquid faciendum causae valere videantur, easque quas in argumentum sumet augere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 105:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION