라틴어 문장 검색

iam id ipsum consul laudare, quod initiatam se non infitiaretur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 124:1)
tres in anno statos dies habuisse, quibus interdiu Bacchis initiarentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 134:3)
biennio proximo institutum esse, ne quis maior viginti annis initiaretur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 140:3)
edici praeterea in urbe Roma et per totam Italiam edicta mitti, ne quis qui Bacchis initiatus esset coisse aut convenisse sacrorum causa velit, neu quid talis rei divinae fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 148:2)
si quibus aetatibus initientur mares sciatis, non misereat vos eorum solum, sed etiam pudeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 165:1)
qui tantum initiati erant et ex carmine sacro, praeeunte verba sacerdote, precationes fecerant, quibus nefanda coniuratio in omne facinus ac libidinem continebatur, nec earum rerum ullam, in quas iureiurando obligati erant, in se aut alios admiserant, eos in vinculis relinquebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 192:1)
ita aucto vestibulo laxamentum initiantibus operique summam adiecit auctoritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말59)
Qui cum longa disputatione habita, neque precibus, neque hortamentis, neque increpationibus Augustini ac sociorum eius adsensum praebere uoluissent, sed suas potius traditiones uniuersis, quae per orbem sibi in Christo concordant, ecclesiis praeferrent, sanctus pater Augustinus hunc laboriosi ac longi certaminis finem fecit, ut diceret:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II.8)
INTEREA Augustinus adiutorio usus Aedilbercti regis conuocauit ad suum colloquium episcopos siue doctores proximae Brettonum prouinciae in loco, qui usque hodie lingua Anglorum Augustinaes c, id est robur Augustini, in confinio Huicciorum et Occidentalium Saxonum appellatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION