라틴어 문장 검색

Hoc ita, uti diximus, in Valeri Antiatis Historia scriptum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VIII 5:1)
IN vestibulo aedium Palatinarum omnium fere ordinum multitudo opperientes salutationem Caesaris constiterant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 2:1)
Servius quoque Sulpicius in libro, quem composuit De Dotibus, tum primum cautiones rei uxoriae necessarias esse visas scripsit, cum Spurius Carvilius, cui Ruga cognomentum fuit, vir nobilis, divortium cum uxore fecit, quia liberi ex ea corporis vitio non gignerentur, anno urbis conditae quingentesimo vicesimo tertio M. Atilio, P. Valerio consulibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 3:1)
De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VII 1:1)
VALERIUS PROBUS grammaticus inter suam aetatem praestanti scientia fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VII 2:1)
in senatu C. Caesaris consulis et M. Catonis, diem dicendo eximentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 1:2)
C. Caesar in consulatu, quem cum M. Bibulo gessit, quattuor solos extra ordinem rogasse sententiam dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 6:1)
C., inquit, Caesar consul M. Catonem sententiam rogavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 9:2)
Caesar consul viatorem vocavit eumque, cum finem non faceret, prendi loquentem et in carcerem duci iussit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 9:6)
Hac, inquit, invidia facta Caesar destitit et mitti Catonem iussit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 9:8)
C. etiam Caesar, gravis auctor linguae Latinae, in Anticatone, unius, inquit, arrogantiae, superbiae dominatuque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 9:1)
Tiberium tamen Caesarem consultum an civicam coronam capere posset qui civem in proelio servasset et hostes ibidem duos interfecisset, sed locum in quo pugnabat non retinuisset eoque loco hostes potiti essent, rescripsisse dicit eum quoque civica dignum videri, quod appareret e tam iniquo loco civem ab co servatum, ut etiam a fortiter pugnantibus retineri non quiverit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 15:1)
Firmum atque clarum isti rei testimonium perhibet auctoritas C. Caesaris pontificis maximi, qui in oratione quam Pro Bithynis dixit hoc principio usus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 7:1)
Ea re prorsus tam admirabili maximos populi clamores excitatos dicit, accersitumque a C. Caesare Androclum quaesitamque causam cur illi atrocissimus leo uni parsisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 16:1)
Velitis, iubeatis, uti L. Valerius L. Titio tam iure legeque filius siet, quam si ex eo patre matreque familias eius natus esset, utique ei vitae necisque in eum potestas siet, uti patri endo filio est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION