라틴어 문장 검색

Scipio, foedere icto cum Syphace, profectus ex Africa dubiisque et plerumque saevis in alto iactatus ventis die quarto Novae Carthaginis portum tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 283:1)
Scipio Carthaginem ad vota solvenda deis munusque gladiatorium, quod mortis causa patris patruique paraverat, edendum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 317:2)
Marcius ceteris eius regionis metu in deditionem acceptis victorem exercitum Carthaginem ad Scipionem reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 348:2)
et edictum subinde propositum ut ad stipendium petendum convenirent Carthaginem, seu carptim partes seu universi mallent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 379:1)
per eosdem dies quibus haec illi consultabant consilium de iis Carthagini erat, certabaturque sententiis utrum in auctores tantum seditionis - erant autem ii numero haud plus quam quinque et triginta - animadverteretur, an plurium supplicio vindicanda tam foedi exempli defectio magis quam seditio esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 386:1)
consilio dimisso, ut id actum videretur, expeditio adversus Mandonium Indibilemque edicitur exercitui qui Carthagine erat et cibaria dierum aliquot parare iubentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 389:1)
haud procul iam Carthagine aberant cum ex obviis auditum postero die omnem exercitum cum M. Silano in Lacetanos proficisci non metu modo omni qui tacitus insidebat animis liberavit eos, sed laetitiam ingentem fecit, quod magis habituri solum imperatorem quam ipsi futuri in potestate eius essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 392:1)
mene vivo et cetero incolumi exercitu, cum quo ego die uno Carthaginem cepi, cum quo quattuor imperatores, quattuor exercitus Carthaginiensium fudi, fugavi, Hispania expuli, vos octo milia hominum, minoris certe omnes pretii quam Albius et Atrius sunt quibus vos subiecistis, Hispaniam provinciam populo Romano erepturi eratis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 426:1)
Africam Italiae, Carthaginem urbi Romanae imperare velletis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 432:3)
Sed patefacta inmatura proditio est, conprensosque omnes Mago Adherbali praetori Carthaginem devehendos tradit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 450:2)
ad quorum discessum non respiravit modo Mago, cum terra marique ancipiti metu urgeretur, sed etiam audita rebellione Ilergetum spem recuperandae Hispaniae nanctus, nuntios Carthaginem ad senatum mittit qui simul seditionem civilem in castris Romanis, simul defectionem sociorum in maius verbis extollentes hortentur ut auxilia mitterent quibus traditum a patribus imperium Hispaniae repeti posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 462:1)
Scipio, cum fide solvendi pariter omnibus noxiis innoxiisque stipendii tum voltu ac sermone in omnes placato facile reconciliatis militum animis, priusquam castra ab Carthagine moveret, contione advocata multis verbis in perfidiam rebellantium regulorum invectus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 468:1)
si quidem eundem Scipionem ducem in Africam Romani mittant, satis sperare perbrevis aevi Carthaginem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 522:1)
Magoni desperatis in Hispania rebus, in quarum spem seditio primum militaris, deinde defectio Indibilis animos eius sustulerant, paranti traicere in Africam nuntiatum ab Carthagine est iubere senatum ut classem quam Gadibus haberet in Italiam traiceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 526:1)
ad eam rem et a Carthagine pecunia Magoni advecta est, et ipse quantam Gaditanis exegit, non aerario modo eorum sed etiam templis spoliatis, et privatim omnibus coactis aurum argentumque in publicum conferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 528:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION