라틴어 문장 검색

Atque erat qui diceret legisse se in Grammaticis Commentariis P. Nigidii, saltem ex eo dictum quod esset si aliter, idque ipsum dici solitum per defectionem, nam plenam esse sententiam, si aliter non potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIV 4:1)
Sed id nos in isdem commentariis P. Nigidii, cum eos non, opinor, incuriose legissemus, nusquam invenimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIV 4:2)
Hoc ego scripsi de utriusque vocabuli indifferentia, admonitus forte verbi istius, cum legerem Sempronii Asellionis, veteris scriptoris, quartum ex Historia librum, in quo de P. Africano, Pauli filio, ita scriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 7:1)
P. Nigidius in Commentariis Grammaticis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VI 4:1)
Quid sororis ἔτυμον esse dixerit Labeo Antistius, et quid fratris P. Nigidius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 1:1)
Fratris autem vocabulum P. Nigidius, homo inpense doctus, non minus arguto subtilique ἐτύμωͺ interpretatur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 5:1)
Verba P. Nigidii quibus dicit in nomine Valeri in casu vocandi primam syllabam acuendam esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 1:1)
P. NIGIDII verba sunt ex Commentariorum Grammaticorum vicesimo quarto, hominis in disciplinis doctrinarum omnium praecellentis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 2:1)
Sed, quod sit cum honore multo dictum P. Nigidii, hominis eruditissimi, audacius hoc argutiusque esse videtur quam verius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 6:1)
Illud adeo ab utriusque oratoris studiosis animadversum et scriptum est, quod Demosthenes et Cicero pari aetate inlustrissimas primas orationes in causis dixerunt, alter Κατα` ̓Ανδροτίωνοσ et Κατα` Τιμοκράτουσ septem et viginti annos natus, alter anno minor Pro P. Quinctio septimoque et vicesimo Pro Sex.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVIII 7:1)
'C. Laelii C. fili consulis, L. Cornelii P. fili consulis in exercitu, decemque milia passuum prope, furtum non facies dolo malo solus neque cum pluribus pluris nummi argentei in dies singulos;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 3:3)
extraque hastam, hastile, ligna, poma, pabulum, utrem, follem, faculam si quid ibi inveneris sustulerisve quod tuum non erit, quod pluris nummi argentei erit, uti tu ad C. Laelium C. filium consulem Luciumve Cornelium P. filium sive quem ad tuter eorum iusserit proferes, aut profitebere in proximo quidquid inveneris sustulerisve dolo malo, aut domino suo, cuium id censebis esse, reddes, uti quod rectum factum esse voles.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 3:4)
superque ea re P. Nigidii et Iulii Hygini sententiae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 1:2)
P. autem Nigidius, in libro quem De composuit, bidentes appellari ait non oves solas, sed omnes bimas hostias, neque tamen dixit apertius, cur bidentes;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 13:2)
P. Scipio, Pauli filius, et bis consul fuit et triumphavit et censura functus est et collega in censura L. Mummi fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION