라틴어 문장 검색

dextro cornu praepositus C. Licinius Crassus, consulis frater, cum omni Italico equitatu, velitibus intermixtis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 637:2)
ob quas bello ei indicto P. Licinius Crassus consul, cui mandatum erat, in Macedoniam transiit, levibusque expeditionibus, equestribus proeliis, in Thessalia cum Perseo . . . eventu pugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII Periocha5)
haec lenitas praetoris, qua sine sanguine ferocissimam gentem domuerat, eo gratior plebi patribusque fuit, quo crudelius avariusque in Graecia bellatum et ab consule Licinio et ab Lucretio praetore erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 40:1)
ii se, quod navium habuerint militumque P. Licinio consuli et C. Lucretio praetori misisse exposuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 62:2)
Cretensium legatis commemorantibus se quantum sibi imperatum a P. Licinio consule esset sagittariorum in Macedoniam misisse, cum interrogati non infitiarentur apud Persea maiorem numerum sagittariorum suorum quam apud Romanos militare, responsum est,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 76:1)
P. Licinius Crassus pro cos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XLIII Periocha2)
consules creati L. Aemilius Paulus iterum, quarto decumo anno postquam primo consul fuerat, et C. Licinius Crassus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 204:1)
consulum Aemilio Macedonia, Licinio Italia evenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 210:1)
Domitius Ahenobarbus, A. Licinius Nerva, L. Baebius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 216:4)
L. Aemilio Paulo C. Licinio consulibus, idibus Martiis, principio insequentis anni, cum in expectatione patres fuissent, maxime quidnam consul de Macedonia, cuius ea provincia esset, referret, nihil se habere Paulus quod referret, cum nondum legati redissent, dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 221:1)
C. Licinio collegae suo fore curae se absente, ut si qua parari mittique ad id bellum opus sit, parentur mittanturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 225:1)
dilectus cura C. Licinio consuli imposita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 248:1)
Licinius consul duabus legionibus obtinere provinciam iussus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 254:1)
quae ad bellum opus sunt et senatus decrevit et, quoniam extemplo proficisci placet neque ego in mora sum, C. Licinius collega, vir egregius, aeque enixe parabit ac si ipse id bellum gesturus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 260:1)
ante diem quintum decimum kalendas Octobres, ludorum Romanorum secundo die, C. Licinio consuli ad quadrigas mittendas escendenti tabellarius, qui se ex Macedonia venire diceret, laureatas literas reddidisse dicitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION