라틴어 문장 검색

haud aliter Xerxen toto simul orbe secutus narratur rapuisse vagos exercitus amnes et telis umbrasse diem, cum classibus iret per scopulos tectumque pedes contemneret aequor.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:59)
Sed mihi iam pridem captum Parnasia Maurum Pieriis egit fidibus chelys;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:45)
caelata metallo classis ut auratum sulcaret remige fluctum, ut Massyla tuos anteirent oppida currus Palladiaque comas innexus harundine Triton edomitis veheretur aquis et in aere trementem succinctae famulum ferrent Atlanta cohortes, ipse Iugurthinam subiturus carcere poenam praeberet fera colla iugo, vi captus et armis, non Bocchi Syllaeque dolis.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:162)
quod floret Latium, Latio quod reddita servit Africa, vicinum quod nescit Hiberia Maurum, tuta quod imbellem miratur Gallia Rhenum, aut gelidam Thracen decertatosque labores Hebro teste canam?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:13)
moverat omnes Maurorum Gildo populos, quibus inminet Atlas et quos interior nimio plaga sole relegat:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:131)
duplices disponere classes, quae fruges aut bella ferant;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:161)
cornipedem Maurus nequiquam hortatur anhelum;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:186)
quis Punica gesta, quis vos, Scipiadae, quis te iam, Regule, nosset, quis lentum caneret Fabium, si iure perempto insultaret atrox famula Carthagine Maurus?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:201)
etiam nunc ille repugnat et tanto dubitat fasces praebere triumpho, qui mihi Maurorum penitus lacrimabile nomen ignorare dedit?"
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:120)
cecidit Maurus, Germania cessit et Ianum pax alta ligat.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:137)
illinc flavente Sygambri caesarie, nigris hinc Mauri crinibus irent.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:12)
agricolae reserant iam tuta mapalia Mauri.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:171)
Tyrrhenas fetus Libycos amplexa per undas classis torva sonat, caudamque in puppe retorquem ad proram iacet usque leo:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:177)
Classes etiam non maiores quam denum hominum faciundae, quas decurias appellaverunt antiqui et maxime probaverunt, quod is numeri modus in opere commodissime custodiretur nec praeeuntis monitoris diligentiam multitudo confunderet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 7:1)
Itaque si latior est ager, in regiones diducendae sunt eae classes dividundum- que ita opus, ut neque singuli binive sint, quoniam dispersi non facile custodiuntur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION