라틴어 문장 검색

nam cum comminus acie et peditum certamine multi cecidissent Romanorum, starent tamen ordines signaque, equestris tumultus a tergo, simul a castris clamor hostilis auditus sextam ante legionem, quae in secunda acie posita prior ab Numidis turbata est, quintam deinde atque eos qui ad prima signa erant avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 11:2)
quinque milia Numidarum cum Masinissa, Galae filio, acerrimo iuvene, Carthagine esse, et alios per totam Africam milites mercede conduci qui in Hispaniam ad Hasdrubalem traicerentur, ut is quam maximo exercitu primo quoque tempore in Italiam transgressus iungeret se Hannibali;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 67:1)
nam cum praeter egregie suppletas duas veteres legiones transfugarum etiam Numidarum equitum peditumque magnam vim haberet, Siculos quoque qui in exercitu Epicydis aut Poenorum fuerant, belli peritos viros, milites scripsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 129:1)
in hunc inferiorem campum postero die Hasdrubal, postquam stantem pro castris hostium aciem vidit, equites Numidas leviumque armorum Baliares et Afros demisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 290:1)
quem cum percunctaretur Scipio quis et cuias et cur id aetatis in castris fuisset, Numidam esse ait, Massivam populares vocare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 313:1)
orbum a patre relictum, apud maternum avum Galam, regem Numidarum, eductum, cum avunculo Masinissa, qui nuper cum equitatu subsidio Carthaginiensibus venisset, in Hispaniam traiecisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 313:2)
Scipio cum adservari Numidam iussisset, quae pro tribunali agenda erant peragit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 315:1)
Itaque nocte ad id missas aliquot Numidarum turmas medio in saltu condiderat, quorum interdiu nemo ab statione movebatur, ne aut arma aut ipsi procul conspicerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 397:1)
Numidis speculator, nequaquam in spem tantae rei positus, sed si quos vagos pabuli aut lignorum causa longius a castris possent excipere, signum dat ut pariter ab suis quisque latebris exorerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 407:3)
secutus inde nuntius Hannibalem Numidarum equitatu praemisso ipsum, quantum adcelerare posset, cum peditum agmine sequi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 434:1)
Itaque ubi primum Numidas edito e speculis signo adventare sensit, et ipse patefacta repente porta ferox in hostes erumpit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 435:1)
deinde ut supervenere Numidae, tantus pavor Romanis est iniectus ut passim ad mare ac naves fugerent relictis operibus machinisque quibus muros quatiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 436:1)
magni roboris auxilia ex Hispania quoque a P. Scipione M. Livio missa quidam ad id bellum auctores sunt, octo milia Hispanorum Gallorumque et duo milia de legione militum, equitum mille octingentos mixtos Numidas Hispanosque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 575:1)
inde insequentibus continuis diebus aliquot ita institit portis ut prope inferre signa videretur, donec Hannibal tertia vigilia crebris ignibus tabernaculisque, quae pars castrorum ad hostes vergebat, et Numidis paucis qui in vallo portisque se ostenderent relictis, profectus Apuliam petere intendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 627:1)
ubi inluxit, successit vallo Romana acies, et Numidae ex composito paulisper in portis se valloque ostentavere, frustratique aliquamdiu hostes citatis equis agmen suorum adsequuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 629:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION