라틴어 문장 검색

at is opere absoluto vindemiaque facta cum ad cenam vicinos eumque ipsum augurem invitasset, protulit vinum, et cum diis libare in focum vellet, dixit se non solum poturum, sed etiam diis da- turum et convivis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 729)
vel quod ea arbore praefracta milites, Fidenatibus victis, se coronassent sub Romulo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 1211)
augures enim designant spatia lituo et eis dant nomina, ut prima pars dicatur antica, posterior postica, item dextra et sinistra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 154)
nam Quirinum Romulum accipere non possumus, quia Gangaridas penitus ignoravit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 277)
"Nisi forte post mortem deos fingitis, et perierante Proculo deus Romulus, et Iuba Mauris volentibus deus est, et divi ceteri reges, qui consecrantur non ad fidem numinis, sed ad honorem emeritae potestatis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:17)
"confluxerant perditi, facinerosi, incesti, sicarii, proditores, et ut ipse Romulus imperator et rector populum suum facinore praecelleret, parricidium fecit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:5)
"Iam finitimos agro pellere, civitates proximas evertere cum templis et altaribus, captos cogere, damnis alienis et suis sceleribus adolescere cum Romulo regibus ceteris et posteris ducibus disciplina communis est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:9)
"Romulus, Picus, Tiberinus et Consus et Pilumnus ac Volumnus dii;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:20)
"Et tamen ante eos deo dispensante diu regna tenuerunt Assyrii, Medi, Persae, Graeci etiam et Aegyptii, cum Pontifices et Arvales et Salios et vestales et Augures non haberent nec pullos cavea reclusos, quorum cibo vel fastidio res publica summa regeretur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:30)
Q. Mucius augur multa narrare de C. Laelio socero suo memoriter et iucunde solebat nec dubitare illum in omni sermone appellare sapientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 2:1)
sed de hoc alias, nunc redeo ad augurem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 2:5)
itaque ex me quaerunt, credo ex hoc item Scaevola, quonam pacto mortem Africani feras, eoque magis quod proximis Nonis, cum in hortos D. Bruti auguris commentandi causa, ut assolet, venissemus, tu non affuisti, qui diligentissime semper ilium diem et illud munus solitus esses obire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 9:3)
Nam et amico amisso cum consuetudine iucunda turn multorum officiorum coniun- ctione me privatum videbam et interitu talis auguris digni- tatem nostri conlegi deminutam dolebam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 1:2)
qua in cogitatione et cooptatum me ab eo in conlegium recordabar, in quo iuratus iudicium dignitatis meae fecerat, et inauguratum ab eodem, ex quo augurum institutis in parentis eum loco colere debebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 1:3)
Cuius etsi incerta sunt tempora, tamen annis multis fuit ante Romulum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION