라틴어 문장 검색

at grammatici saltem omnes in hanc descendent rerum tenuitatem, desintne aliquae nobis necessariae litterarum, non cum Graeca scribimus (tum enim ab iisdem duas mutuamur) sed propriae, in Latinis, ut in his seruus et uulgus Aeolicum digammon desideratur, et medius est quidam V et I litterae sonus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 125:3)
ut cum ebur et robur, ita dicta ac scripta summis auctoribus, in o litteram secundae syllabae transferunt, quia sit roboris et eboris, sulpur autem et guttur u litteram in genitivo servent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 242:4)
iam optimus maximus, ut media i , quae veteribus u fuerat, acciperent, Gai primum Caesaris inscriptione traditur factum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 287:2)
nostri praeceptores seruum ceruumque u et o litteris scripserunt, quia subiecta sibi vocalis in unum sonum coalescere et confundi nequiret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 292:1)
nunc u gemina scribuntur ea ratione, quam reddidi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 292:2)
si vero porrecti utrinque undeviceni singulis distent, non plures intus quadratos habebunt, quam per quot ducetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 375:1)
ita quidquid formae quadrati detraxeris, amplitudini quoque peribit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 375:3)
quod factum venuste nostris temporibus elusit Vibius Crispus, vir ingenii iucundi et elegantis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 336:3)
ut dixit Vibius Crispus in eum, qui, cum loricatus in foro ambularet, praetendebat id se metu facere, quis tibi sic timere permisit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 198:3)
et Vibius Crispus compositus et iucundus et delectationi natus, privatis tamen causis quam publicis melior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 120:3)
neque tamen victoria socors aut insolens factus, sed pariter atque in conspectu hostium quadrato agmine incedere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장3)
Suasit illi Satellius Quadratus, stultorum divitum adrosor, et quod sequitur, adrisor, et quod duobus his adiunctum est, derisor, ut grammaticos haberet analectas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 7:1)
ire quadrato agmine exercitum, ubi hostis ab omni parte suspectus est, pugnae paratum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 7:3)
Vidi villam extructam lapide quadrato, murum circumdatur, silvae, turres quoque in propugnaculum villae utrimque subrectas, cisternam aedificiis ac viridibus subditam, quae sufficere in usum vel exercitus posset, balneolum angustum, tenebricosum ex consuetudine antiqua;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 4:1)
Scis rotunda metiri, in quadratum redigis quamcumque acceperis formam, intervalla siderum dicis, nihil est, quod in mensuram tuam non cadat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION