라틴어 문장 검색

initium in ea parte circi ortum quae Palatino Caelioque montibus contigua est, ubi per tabernas, quibus id mercimonium inerat quo flamma alitur, simul coeptus ignis et statim validus ac vento citus longitudinem circi corripuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장2)
sed cum inter initia imperii eburneis quadrigis cotidie in abaco luderet, ad omnis etiam minimos circenses e secessu commeabat, primo clam, deinde propalam, ut nemini dubium esset eo die utique affuturum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 22장 1:3)
fossam ab Auerno Ostiam usque, ut nauibus nec tamen mari iretur, longitudinis per centum sexaginta milia, latitudinis, qua contrariae quinqueremes commearent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 31장 3:2)
Hoc dorsum, quod in longitudinem MDC, in latitudinem CLXX stadia procurrit, a Caucaso monte ad Rubrum mare pertinet, quaque defecit mons, aliud munimentum, fretum, obiectum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 6:2)
Ex ipsis radicibus montium Stiboetes amnis effunditur, qui tria fere stadia in longitudinem uni versus fluit, deinde saxo, quod alveolum interpellat, repercussus duo itinera velut dispensatis aquis aperit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 7:1)
Hinc est quod pastoribus de sursum sonuit non divitie, non voluptates, non honores, non longitudo vite, non sanitas, non robur, non pulcritudo, sed pax;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 4:5)
Nam si nongentos vitae excederemus annos, ut ante diluvium vivebat humanum genus, et Mathusalae nobis tempora donarentur, tamen nihil esset praeterita longitudo, quae esse desisset.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:20)
"sin autem contemptus, quod et magis reor, ego verba perdiderim, tu itineris longitudinem."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:31)
"nam si gradibus trepidatur ab imis, ultimus ardebit quem tegula sola tuetur a pluvia, molles ubi reddunt ova columbae, lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex ornamentum abaci nec non et parvulus infra cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron, iamque vetus graecos servabat cista libellos et divina opici rodebant carmina mures, nil habuit Codrus, quis enim negat?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III84)
Sed vultisne diem sequentem, quem plerique omnes abaco et latrunculis conterunt, nos istis sobriis fabulis a primo lucis in coenae tempus, ipsam quoque coenam non obrutam poculis, non lascivientem ferculis, sed quaes­tionibus doctis pudicam et mutuis ex lecto rela­tionibus exigamus?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 11:2)
nunc eadem similis qualis ab initio fuit, ut ostendat nec longitudinem temporis prodesse Troianis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2401)
ducere muros] hoc est construendo in longitudinem producere;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4236)
cum vero in 'ii', paenultima brevis est et perdit accentum, quia, ut supra diximus unius ob noxam, quotiens vocalis vocalem sequitur detrahit longitudinem praecedenti;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4513)
telum autem illo loco dictum a longitudine, unde et mustelam dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4683)
teucros crederet scilicet propter longitudinem spatii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1861)

SEARCH

MENU NAVIGATION