라틴어 문장 검색

Aonio non sic in vertice gaudet, quam pater arcani praefecit hiatibus antri Delius, aut primi cui ius venerabile thyrsi Bacchus et attonitae tribuit vexilla catervae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam41)
tantas venerabile marmor spirat opes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam86)
ipse annis sceptrisque subit venerabilis aeque:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권28)
sanctum et venerabile Diti funus eat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권340)
Illos ut stimulis ire in discrimen apertis audiit et sceleri nullum iam obstare pudorem, advolat et medias immittit Adrastus habenas, ipse quidem et regnis multum et venerabilis aevo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권227)
movet et geminas venerabile divom prodigium turmas, alternaque murmura volvont mussantes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권238)
Exinde autem usque ad tempora praesentia, quae in ecclesia Cantuariorum per discipulos beati papae Gregorii, siue successores eorum, uel sub quibus regibus gesta sint, memorati abbatis Albini industria, Nothelmo, ut diximus, perferente, cognouimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 2:2)
Porro in prouincia Orientalium Anglorum, quae fuerint gesta ecclesiastica, partim ex scriptis uel traditione priorum, partim reuerentissimi abbatis Esi relatione conperimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 2:7)
Aderant etiam quadragesimae uenerabiles dies, quos religiosiores reddebat praesentia sacerdotum, in tantum, ut cotidianis praedicationibus instituti, certatim populi ad gratiam baptismatis conuolarent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX.6)
Remeanti autem Augustino praeposito uestro, quem et abbatem uobis constituimus, in omnibus humiliter oboedite;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIII.13)
Exemplar epistulae, quam Mellito abbati Brittaniam pergenti misit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXX.1)
Dilectissimo filio Mellito abbati Gregorius seruus seruorum Dei.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXX. 1:1)
Primus autem eiusdem monasterii abbas Petrus presbiter fuit, qui legatus Galliam missus demersus est in sinu maris, qui uocatur Amfleat, et ab incolis loci ignobili traditus sepulturae;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXIII. 1:2)
et de primo eius abbate Petro.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXIII.2)
In cuius adsertione fidei uenerabilis pater Gregorius in tantum contra nascentem heresim nouam laborare contendit, tanta hanc instantia, iuuante etiam piissimo imperatore Tiberio Constantino, conminuit, ut nullus exinde sit inuentus, qui eius resuscitator existeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION