라틴어 문장 검색

multitudo avida novandi res Antiochi tota erat, et ne admittendos quidem in concilium Romanos censebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 385:1)
ex delectis constat viris - id agitabant, quonam modo in Graecia res novarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 398:1)
inter omnes constabat in civitatibus principes et optimum quemque Romanae societatis esse et praesenti statu gaudere, multitudinem et quorum res non ex sententia ipsorum essent omnia novare velle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 399:1)
ea ipsa remissio animi suspicionem dempsit novare eum quicquam velle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 75:2)
novari tamen nihil de Lacedaemoniis placebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 391:2)
quosdam aes alienum et desperatio rerum suarum eodem manente statu praecipites ad novanda omnia agebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 316:2)
in tribunis militum novatum eo anno propter Macedonicum bellum, quod consules ex senatus consulto ad populum tulerunt, ne tribuni militum eo anno suffragiis crearentur, sed consulum praetorumque in iis faciendis iudicium arbitriumque esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 329:1)
nam alii metu recessisse eum ab hoste ferebant quia manenti in Pieria proelio dimicandum foret, alii ignarum belli quae in dies fortuna novaret, ut opperientibus sese rebus, emisisse de manibus ea quae mox repeti non possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 98:2)
his satis exploratis alia quoque novavit, primum, ut ordine ac sine tumultu omnia in agmine ad nutum imperiumque ducis fierent, providit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 412:1)
in his nihil novatum, nisi quod Leucas exempta est Acarnanum concilio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 377:2)
nam ut in Ephesum hinc abii (hoc factumst ferme abhinc biennium) ex Epheso huc ad Pistoclerum meum sodalem litteras misi, amicam ut mi inveniret Bacchidem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 24)
is servos, sed abhinc annos factum est sedecim, quom conspicatust primulo crepusculo puellam exponi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS24)
Mirum quin vigilanti diceret, qui abhinc sexaginta annos occisus foret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 2140)
Quid illos exspectatis, qui abhinc iam abierunt triennium?
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 2142)
me nemo magis respiciet, ubi is [est] huc venerit, quasi abhinc ducentos annos fuerim mortuos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 325)

SEARCH

MENU NAVIGATION